Page 145
Anno 2 Edw. III.
Claus. in dorso m. 31.
REX venerabili in Christo Patri W. eâdem gratiâ Archiepiscopo Eboracensi, Angliae Primati, Salutem. Cùm in Parliamento no∣stro nuper apud Eboracum convocato, magna & ardua nego∣tia nos & statum Regni nostri tangentia praeposita fuissent; quae prop∣ter absentiam quorundam Praelatorum & aliorum Magnatum, & Pro∣cerum Regni nostri, tunc non poterant terminari; super quibus, & ali∣is diversis negotiis, de assensu omnium Praelatorum, & Magnatum, & Procerum in eodem Parliamento nostro tunc existentium apud North∣ampton’, à die Paschae proximò futuro, in tres Septimanas, Parliamen∣tum tenere; & vobiscum ac omnibus aliis Praelatis, Magnatibus & Pro∣ceribus dicti Regni Colloquium habere ordinavimus & Tractatum: vobs mandamus in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungentes; quòd, omni excusatione postpositâ, dictis die & loco per∣sonaliter intersitis; nobiscum & cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus praedictis, super dictis negotiis tractaturi, vestrúmque Con∣silium impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem nostrum ac tranquili∣tatem dicti Regni diligitis, modis omnibus faciatis; ne (quod absit) per vestram absentiam expeditio dictorum negotiorum, non absque nostri & totius Regni nostri dispendio, contingat prorogari diutiùs, seu differ∣ri: Scientes, pro certo, quòd aliquem Procuratorem pro vobis, seu pro aliquo Praelato, vel Magnate ad praesens, propter arduitatem negotiorum praedictorum admittere non intendimus quoquomodo: Et praemuniatis Decanum & Capitulum Ecclesiae vestrae Eboracensis, Archidiaconos to∣túmque Clerum vestrae Dioc’; quòd iidem Decanus & Archidiaconi in propriis personis suis, idem Capitulum per unum, idemque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero habentes, dictis die & loco intersint; ad faciendum & consentiendum hiis, quae tunc ibidem, de Communi Consilio (Di∣vinâ favente clementiâ) ordinari contigerit super negotiis antedictis. Et quia ante haec tempora negotia in hujusmodi Parliamento tractanda impediti fuerunt, ex eo quod nonnulli Magnates cum multitudine tu∣multúque hominum armatorum, ad Parliamentum illic accesserunt, & populus partium ubi Parliamenta illa tenta fuerunt, damnificatus exti∣tit & gravatus; volumus, & firmiter praecipimus, quòd omnes & sin∣guli de Regno nostro cujuscunque status aut conditionis fuerint, quiad dictum Parliamentum venire voluerint modo debito, & absque aliquâ multitudine, sub forisfacturâ omnium quae nobis forisfacere poterint, accedant; ità quòd per ipsorum adventum indebitum, negotia nostra non retardentur, seu Patria in hâc parte oneretur indebitè quovis modo. Teste Rege apud Eboracum quinto die Martij.