REX venerabili in Christo Patri J. eâdem gratiâ Archiepisco∣po * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia pro quibusdam arduis negotiis, tam nos & statum Regni nostri Angliae, quam Communem utilitatem Populi ejusdem contin∣gentibus, Parliamentum nostrum apud Westm’ in Crastino S. Hillarij proximo futuro tenere; & vobiscum & cum caeteris Praelatis, & Mag∣natibus dicti Regni Colloquium habere volumus & Tractatum; vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo man∣damus; quatinus, cessante quâcunque excusatione, dictis die & loco personaliter intersitis nobiscum, ac cum dictis Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni super negotiis praedictis tractaturi, vestrúm∣que Consilium impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem nostrum ac communem utilitatem populi praedicti diligitis nullatenus omittatis: Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Christi Cantua∣riensis, ac Archidiaconos totúmque Clerum vestrae Diocesis; quòd iidem Prior & Archidiaconi in propriis personis suis, ac dictúm Capitulum per unum, idemque Clerus per duos Procuratores idoneos plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero habentes, praedictis die & loco personaliter intersint ad consentiendum hiis, quae tunc ibidem de Communi Consilio ipsius Regni nostri (Divinâ faven∣te clementiâ) contigerit ordinari: Et scire vos volumus, quòd dictum Parliamentum, non ad auxilia seu tallagia à populo dicto Regni nostri petenda, vel alia onera eidem populo imponenda, sed duntaxat pro justitiâ ipsi populo nostro, super damnis & gravamini∣bus sibi illatis facienda; ac pro tractatibus super dictis negotiis, ut praemittitur habendis fecimus summoneri: Teste Rege apud Westm’ xiij die Novembris.
Per ipsum Regem.