REX venerabili in Christo Patri J. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia pro defensione & salvatione Regni nostri Angliae, ac expeditione guerrae nostrae Franciae, passagium nostrum ad partes transmarinas duximus ordinandum; Nos de bono regimine dicti Regni & conser∣vatione pacis ejusdem, ac directione providâ negotiorum nostrorum & aliorum publicam utilitatem concernentium, dum sic absentes fue∣rimus, meritò soliciti; ordinavimus quoddam Consilium, feu Tracta∣tum tenendum vobiscum & cum aliis Praelatis, Magnatibus, & Com∣munitatibus dicti Regni, super hiis apud Westm’ die Mercurii proximo post Festum S. Edwardi Confessoris, proximò futurum, per Edwardum Ducem Cornubiae & Comitem Cestriae filium nostrum charissimum, quem Custodem dicti Regni constituimus, nobis sic agentibus in remo∣tis; & ideo vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus quòd, omnibus aliis praetermissis, dictis die & loco personaliter intersitis, cum praefato Custode, nomine nostro, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Communitatibus antedictis, super praemissis Tractaturi vestrúmque Consilium impensuri; Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Christi Cantuariensis, ac Archi∣diaconos, totúmque Clerum vestrae Diocesis; quòd praedicti Prior & Archidiaconi in propriis personis suis, dictúmque Capitulum per unum, & dictus Clerus per duos Procuratores fufficientem potesta∣tem ab ipsis habentes; ad dictos diem & locum intersint ad consen∣tiendum hiis, quae tunc ibidem (favente Domino) contigerit ordinari super negotiis antedictis; Et hoc, sicut nos & honorem nostrum, ac salvationem & defensionem dicti Regni diligitis, nullatenus omittatis: Scituri quod gratitudinem & ingratitudinem, quas nobis in absentiâ nostrâ jam ostendi contigerit, plus ponderabimus, quàm si fierent, si praesentes essemus; & eas curabimus juxta merita feu demerita com∣pensare. Teste Rege apud Eastry xij. die Septembris.
Per ipsum Regem & Consilium.