Adhuc Anno 15 Edw. III.
Claus. in dorso part. 2. m. 39.
REX venerabili in Christo Patri R. eâdem gratiâ Bathon’ & Wel∣lensi * 1.1 Episcopo, Salutem. Quia super quibusdam arduis & urgentibus negotiis nos & statum Regni nostri Angliae con∣tingentibus, vobiscum & cum aliis Praelatis ac Magnatibus dicti Reg∣ni, die Mercurii proximo post Festum Translationis S. Thomae Mar∣tiris proximò futurum apud London’ Colloquium habere & Tracta∣tum; Vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, mandamus firmiter injungentes; quòd quibuscunque occasionibus cessantibus, dictis die & loco, vel saltem infra tres dies extunc immediatè se∣quentes ad ultimum, personaliter intersitis, nobiscum, & cum dictis Praelatis & Magnatibus super negotiis praedictis Tractaturi, vestrum∣que Consilium impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem nostrum, ac jurium, & dicti Regni nostri commodum diligitis, nullo modo omit∣tatis. Teste Rege apud Turrim London xij. die Junii.
Per ipsum Regem.
Eodem modo mandatum est subscriptis; viz.
- Caeterisque Episcopis: Necnon Abbati∣bus & Prioribus.
- S. Episcopo Elien’.
- Thomae Episcopo Heref.
- A. Episcopo Wynton’.
- R. Episcopo Cestr’.
REX dilecto & fideli suo Hugoni D'audele Comiti Gloucestriae Salutem. Quia super quibusdam, (&c.) ut suprà, usque ibi vo∣biscum, Et tunc sic, & cum Praelatis ac cum aliis Magnatibus, (&c.) ut suprà, usque ibi Tractatum, Et tunc sic; vobis in fide & homagio, &c. ut suprà, mutatis mutandis. Teste, ut suprà.