Page 143
Adhuc eodem Anno 1 Edw. III.
Clausae in dorso. m. 11.
REX venerabili in Christo Patri W. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Eboracensi, Angliae Primati, Salutem. Cùm super reformatio∣ne pacis & concordiae inter nos & nostros Subditos, ex parte unâ, & Robertum de Brus, ac Magnates & alios de Scotiâ ex alterâ, certis Nuntiis ex utráque parte missis, nuper apud Novum Castrum su∣per Tynam, habitus fuisset tractatus; ac in eodem Tractatu, certi Ar∣ticuli sunt expositi, reformationem praedictam contingentes; super quibus & aliis Coronam nostram tangentibus, Parliamentum nostrum apud Eboracum, Die Dominicâ proximâ post Festum Purificationis Bea∣tae Mariae Virginis proximò futurâ, tenere; ac vobiscum, & cum caete∣ris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus Regni nostri Colloquium & deliberationem habere volumus & Tractatum; vobis mandamus, in fi∣de & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo; quòd, omnibus aliis praetermissis, dictis die & loco personaliter intersitis no∣biscum, & cum caeteris Praelatis & Proceribus Regni nostri, super prae∣missis tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri; Praemunientes De∣canum & Capitulum Ecclesiae vestrae Eboracensis, Archidiaconos totúm∣que Clerum vestrae Dioc’, quòd iidem Decani & Archidiaconi, in pro∣priis personis suis; dictúmque Capitulum per unum, idémque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem potestatem, ab∣ipsis Capitulo & Clero habentes, dictis die & loco intersint, ad faci∣endum & consentiendum hiis, quae tunc ibidem de Communi Consi∣lio (Divinâ favente clementiâ) contigerit ordinari super negotiis ante∣dictis: Et hoc nullatenus omittatis. Teste Rege apud Coventre x. die Decembris.
Per ipsum Regem.
Eodem modo mandatum est subscriptis, mutatis mutandis, viz.
Custodi Spiritualitatis Archiepiscopatûs Cantuariensis, Sede vacante, &c. Archiepiscopo Ebor’, Angliae Primati; caeterisque Episcopis: Necnon Abbatibus & Prioribus.
REX dilecto sibi Thomae Comiti Norff & Marescallo Angliae, A∣vunculo suo charissimo, Salutem. Cùm super reformatione pa∣cis & concordiae, &c. (ut suprà usque ibi) Colloquium & deliberationem habere volumus & Tractatum (tunc sic) vobis mandamus in fide & ho∣magio, quibus nobis tenemini, firmiter injungentes; quòd, omnibus a∣liis praetermissis, dictis die & loco personaliter intersitis, & cum Prae∣latis, &c. (ut suprà usque ibi) vestrum Consilium impensuri: Et hoc nullatenus omittatis. Teste ut supra.