Anno 15 Edw. III.
Claus. in dorso. part. 1. m. 37.
REX venerabili in Christo Patri J. eâdem gratiâ Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia super diversis & arduis negotiis, tam nos & statum, ac defensio∣nem * 1.1 Regni nostri Angliae, quàm expeditionem guerrae nostrae, ac jura Coronae nostrae, terrasque & dominia nostra in partibus trans∣marinis multipliciter contingentia, Parliamentum nostrum apud West∣monasterium, die Lunae proximo post Quindenam Paschae proximo futuram tenere; & ibidem vobiscum, & cum caeteris Praelatis, Mag∣natibus, & Proceribus dicti Regni nostri Angliae Colloquium habere & Tractatum: Vobis in fide & dilectione quibus nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus; quod, consideratis dictorum nego∣tiorum nostrorum arduitate & periculis, necessitatibusque imminentibus, quacunque excusatione cessante, dictis die & loco personaliter inter∣sitis, nobiscum, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus & Proceribus praedictis, super dictis negotiis Tractaturi, vestrumque Consilium impensuri; Et hoc sicut nos & honorem nostrum, ac salvationem ejusdem Regni nostri Angliae, caeterarumque terrarum, & jurium nostrorum praedictorum, ac dictorum negotiorum nostrorum expe∣ditionem diligitis nullatenus omittatis. Et Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Christi Cantuar’, ac Archidiaconos, totum∣que Clerum vestrae Diocesios, quod iidem Prior & Archidiaconi, in propriis personis suis, & dictum Capitulum per unum, idemque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem pote∣statem ab ipsis Capitulo & Clero habentes, praedictis die & loco personaliter intersint, ad consentiendum hiis, quae tunc ibidem de Communi Consilio Regni nostri Angliae (divinâ favente clementiâ) contigerint ordinari. Teste Rege apud Wodstoke tertio die Martij.
Per ipsum Regem & Consilium.
Eodem modo mandatum est subscriptis; viz.
- A. Episcopo Winton’.
- J. Episcopo Exon’.
- Caeterisque Episcopis: Necnon Abbatibus & Prioribus.