Anno 13 Edw. III.
Claus. in dorso part. 2. m. 1.
REX venerabili in Christo Patri J. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuar’, totius Angliae Primati, Salutem. Cùm quaedam ar∣dua & urgentia negotia, quae nos & honorem nostrum, sta∣túmque Regni nostri contingebant, in Parliamento nostro a∣pud Westmonasterium, in Quindena S. Michaelis proximò praeterito Sum∣monito, Praelatis, Proceribus, & Communitati dicti Regni ibidem ex∣istentibus exposita extitissent: Super quibus eadem Communitas tem∣pus ad deliberandum petijt; supplicans quoddam aliud Parliamentum statim, infra Brevi; & tunc deliberatione hujusmodi habitâ valeret ex∣positis maturiùs responderi: per quod, de avisamento Praelatorum, & Procerum praedictorum; necnon ad dictae Communitatis hujusmodi sup∣plicationem, ordinavimus; quod super hiis & aliis urgentissimis ne∣gotiis, tam nos & expeditionem Guerrae nostrae, ac Jura nostra & Coronae nostrae in partibus transmarinis, quàm defensionem ejusdem Regni, caeterarúmque terrarum nostrarum concernentibus, Parliamentum apud Westmonasterium in Octabis S. Hillarij proximò futuro teneatur; & ibidem vobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proce∣ribus ipsius Regni nostri, praedictus Tractatus & Colloquium habe∣antur: vobis in fide & dilectione quibus nobis tenemini, districtiùs injungendo mandamus; quod dictorum negotiorum arduitate, periculis, & necessitate imminentibus ponderatis, excusatione quacunque cessan∣te, dictis die & loco personaliter intersitis, nobiscum, seu cum Custo∣de Regni nostri, si tunc contigerit nos abesse, ac caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus praedictis, super negotiis praedictis tracta∣turi, vestrúmque Consilium impensuri: Et hoc sicut nos & honorem nostrum, &c. diligitis nullatenus omittatis, &c. Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Christi Cantuar’: Archidiaconósque, to∣túmque Clerum vestrae Diocesios; quod iidem Prior & Archidiaconi in propriis personis suis; Ac dictum Capitulum per unum; idémque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem potesta∣tem, ab ipsis Capitulo & Clero habentes, praedictis die & loco per∣sonaliter intersint, ad consentiendum hiis, quae tunc ibidem de Com∣muni Consilio ipsius Regni nostri (Divinâ favente clementiâ) conti∣gerit