Magnatibus, & Proceribus dicti Regni Colloquium habere disponimus; & Tractatum; vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, fir∣miter injungendo mandamus; quòd, praetermissis omnibus aliis, & ex∣cusatione quacunque cessante, dictis die & loco personaliter intersitis; nobiscum, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus super dictis negotiis Tractaturi, vestrumque Consilium impensuri; & hoc, sicut nos & honorem nostrum & tranquilitatem & quietem dictorum Regni & terrarum nostrarum diligitis, nullatenus omittatis: Praemuni∣entes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Christi Cantuariensis, ac Archidiaconos totumque Clerum vestrae Diocesis; quod iidem Prior & Archidiaconi, in propriis personis suis; ac dictum Capitulum per unum, idemque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero habentes, praedictis die & loco intersint, ad consentiendum hiis, quae tunc ibidem de Communi Consilio ipsius Regni nostri (divinâ favente clementiâ) con∣tigerit ordinari: Scientes insuper; quod tam propter negotiorum prae∣dictorum arduitatem; quam pro co quod nulla alia nostri, & Regni nostri negotia, in diversis Parliamentis nostris, ante haec tempora tentis, propter absentiam Praelatorum, & Magnatum ejusdem Regni, qui eisdem Parliamentis, unà cum aliis ejusdem Regni Proceribus, personaliter, juxta mandata nostra, eis indè directa, interfuisse debu∣erunt, fuerunt non absque nostri & Regni nostri incommodo sepiùs retardata, Procuratores, sine excusatione aliquâ, pro vobis, legitimo cessante impedimento admittere volumus istâ vice. Teste Rege apud Westm’ xx. die Decembris.
REX dilecto & fideli suo Henrico Comiti Lancastriae, Salutem. Quia tam super urgentissimis causis, nos & statum Regni no∣stri & aliarum terrarum, &c. Teste Rege apud Westm’ 20. die Decem∣bris.