Page 194
Adhuc Anno 11 E. III.
Claus. in dorso m. 8.
REX venerabili in Christo Patri J. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia super quibusdam arduis & urgentibus negotiis, quae per solemnes Nuncios nostros, quos ad partes transmarinas transmissimus, nobis sunt jam plenius intimata; & quae nos, & Regni nostri statum, Co∣ronaeque nostrae jura specialiter & intimius contingunt, vobifcum, & cum aliis Praelatis, Magnatibus, & Proceribus ipsius Regni, apud Westmonasterium, die Lunae proximo post Festum S. Margaretae Vir∣ginis proximò futurum, Colloquium habere volumus & Tractatum; Vobis, in fide & dilectione, quibus nobis tenemini firmiter injungentes, & mandamus; quod, cessante excusatione quacunque, dictis die & loco personaliter intersitis, nobiscum, & cum Praelatis, Magnatibus, & Proceribus praedictis, super dictis negotiis Tractaturi, vestrumque Consilium impensuri: Et hoc sicut nos & honorem nostrum, ac tran∣quilitatem & salvationem Regni nostri, juriumque nostrorum prae∣dictorum diligitis nullatenus omittatis: Scientes, quod propter ardui∣tatem, & magnitudinem negotiorum praedictorum, absentiam vestram ad diem illum nequimus, nec volumus aliqualiter excusare. Teste Rege apud Staunford xxj. die Junij.
Per ipsum Regem.
Eodem modo mandatum est Episcopis, Abbatibus & Prioribus sub∣scriptis; viz.
- S. Episcopo London’.
- R. Episcopo Sarum, &c.
REX dilecto & fideli suo Thomae Comiti Norff. & Marescallo Angliae, Salutem. Quia super quibusdam arduis negotiis, &c. vobiscum, & cum Praelatis, & aliis Magnatibus & Proceribus ipsius Regni (&c.) Vobis mandamus in fide & homagio, quibus nobis te∣nemini, &c. ut suprà. Teste, ut suprà.
Eodem modo mandatum est subscriptis; viz.
- Johanni de Warennâ, Com’ Surr’.
- Willielmo de Bohun, Comiti Nor∣thampton.
- Humfrido de Bohun, Comiti Norff.
- Johanni de Veere, Com’ Oxon’.
- Hugoni de Audeley, Com’ Glouc’.
- Hugoni de Courtney, Comiti De∣von’.
- Roberto de Ʋfford, Comiti Suff.
- Henrico de Beaumont, Comiti de Boghan.
- Ricardo Com’ Arundell.
- Henrico de Lancastriâ, Comiti Derb’.
- ...Edwardo de Monte-hermerii.
- Radulpho Basset (de Drayton.)
- ...