Page 190
Adhuc Anno 10 Edw. III.
Clausae in dorso. m....
REX venerabili in Christo Patri J. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Cùm nuper pro quibusdam negotiis nos & statum Regni nostri tangen∣tibus, Parliamentum nostrum apud Eboracum in diem Lunae in Festo S. Hillarii proximò praeterito tenere; & ibidem vobiscum, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni, &c. Tracta∣turi vestrumque Consilium impensuri: Ac postmodum Parliamentum illud usque ad Octabas Purificationis beatae Mariae Virginis, proximò futuras, ad praedictum locum Eboraci tunc tenendum, ob certas causas prorogavimus: vobis mandantes quòd in Octabis illis perso∣naliter intersitis apud praedictum locum Eboraci, nobiscum, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus, super dictis negotiis Tractaturi; vestrumque Consilium (ut praemittitur) impensuri: Ac propter diversa nova nobis, & dicto Regno nostro periculosa, quae in partibus transmarinis jam noviter emerserint, & indies versus par∣tes illas, non absque nostro, & totius Regni nostri dampno, & de∣decore diversimodè emergunt, dictum Parliamentum in loco dictis periculis magis propinquo, ut super negotiis praedictis securius & saniùs tractare valeat, & tenere, ordinamus: Et eo praetextu idem Parliamentum usque ad diem Lunae proximum post Festum S. Mathaei Apostoli proximum futurum, apud Westmonasterium, tunc tenendum duximus prorogandum: Vobis significamus, quod ad Octabas supra∣dictas, ad dictum locum Ebor’, ex causâ Parliamenti praedicti vos accedere non oportet; vobis insuper in fide, & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus; quod, omnibus aliis praetermissis, ad dictum diem Lunae, apud dictum locum Westmo∣nasterii personaliter intersitis; nobiscum ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus praedictis, super dictis negotiis Tractaturi, vestrumque Consilium impensuri; & hoc sicut nos & honorem no∣strum, & tranquilitatem & quietem, & defensionem dicti Regni diligitis nullatenus omittatis. Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Christi Cantuar’, ac Archidiaconos, totumque Clerum vestrae Diocesios, quod iidem Prior & Archidiaconi, in propriis per∣sonis suis; ac dictum Capitulum per unum, idemque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem potestatem ab ipso Capitulo & Clero habentes, dicto loco Westmonasterii, ad di∣ctum diem intersint, ad consentiendum hiis, quae tunc ibidem de Communi Consilio Regni nostri (divinâ favente clementiâ) contigerit ordinari. Teste meipso apud Westm’ xiiij. die Januarii, Anno Regni nostri decimo.
Per ipsum Regem.