Anno 10 Edw. III.
Claus. in dorso. m. 16.
REX venerabili in Christo Patri W. eâdem gratiâ Archiepisco∣po Ebor’, Angliae Primati, Salutem. Cùm juxta frequentes * 1.1 tractatus habitos, inter nos & Nuncios Regis Franciae, ad nos in Angliam specialiter destinatos; solempnos Nuncios nostros ad partes Franciae, de assensu Praelatorum, Comitum, Baronum, & Pro∣cerum Regni nostri, quos nuper apud Northampton, ad Tractandum ibidem super aliquibus, quae nos, & statum Regni nostri contingebant, convocari fecimus, transmiseremus eisdem Nuntiis nostris potestatem plenariam, tribuentes tractanda, pro nobis, & nostro nomine, cum praesente Rege, seu deputandis ab eo, super assumendo & ordinando passagio vel itinere nostro versus Terram Sanctam; ac de tempore & modo arreptionis & progressus Itineris hujusmodi: ac de formâ, loco, & tempore, quibus praefatus Rex, & nos possumus infra Regnum Franciae convenire, & Colloquium mutuum personaliter obtinere: Nec∣non super quibusdam quaestionibus, litibus, quaerelis, demandis, con∣troversiis, arestis, seu debatis, & adjornamentis & processibus, in Cu∣ria ipsius Regis pendentibus, & petitionibus & actionibus realibus, & personalibus, atque mixtis, quae idem Rex erga nos, & subditos no∣stros habet; vel nos erga ipsum Regem, aut subditos suos, ratione terrarum nostrarum in Ducatu praedicto, vel alibi in partibus trans∣marinis existentium; seu quacunque aliâ occasione habemus: Et eti∣am Tractandum cum Davide de Brus & disputando ab eo de Treugis