Eodem Anno 9 Edw. III.
Claus. in dorso m. 2.
REX venerabili in Christo Patri J. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia super di∣versis & arduis negotiis nos & statum Regni nostri, & aliarum arduarum specialiter contingentibus, Parliamentum nostrum a∣pud Westm’ die Lunae proximo post diem Dominicam in medio Quadra∣gesimae proximò futuram, teneri; & vobiscum, ac cum caeteris Praela∣tis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni Colloquium habere volu∣mus & Tractatum: vobis mandamus, in fide & dilectione, quibus no∣bis tenemini, firmiter injungentes; quatenus omni excusatione cessan∣te, dictis die & loco personaliter intersitis nobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus praedictis, super praemissa tracta∣turi, vestrúmque Consilium impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem nostrum, & tranquilitatem Regni nostri diligitis, nullatenus omittatis. Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Christi Cantuari∣ensis; Archidiaconos totúmque Clerum vestrae Diocesis quod idem Pri∣or & Archidiaconi in propriis personis suis, ac dictum Capitulum per unum, idémque Clerus per duas idoneas personas, plenam & suffici∣entem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero habentes, die & loco intersint; ad faciendum & consentiendum hiis, quae tunc ibidem de Communi Consilio nostro (Divinâ favente clementiâ) contigent or∣dinari. Teste Rege apud Berwicum super Twedam xxij. die Januarij.
Eodem modo mandatum est Archiepiscopo, Episcopis, Abbatibus, & Prioribus subscriptis, viz.
- W. Archiepiscopo Ebor’, Angliae Primati.
- J. Elien Episcopo, caeterisque Episcopis: Necnon Abbatibus & Prioribus.