REX venerabili in Christo Patri S. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Cùm post Par∣liamentum nostrum apud Westm’ ultimò tenuimus, quaedam magna & ardua negotia versus partes Boreales, quae statum Regni nostri & Coronae nostrae Regiae intimè contingunt, emerserunt; super quibus celere & festinum remedium, cum deliberatione providâ ap∣ponere nos oportet; propter quod de Consilio Praelatorum & Mag∣natum nobis assistentium, quoddam Parliamentum nostrum apud Eboracum die Veneris proximo ante Festum S. Nicholai proximò futuro tenere; & vobiscum ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proce∣ribus dicti Regni Colloquium habere ordinavimus & Tractatum; vobis mandamus, in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungentes; quatenus omnibus aliis praetermissis, dictis die & loco personaliter intersitis nobiscum, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus & Proceribus praedictis, super dictis negotiis Tractaturi, vestrumque Consilium impensuri: Et hoc, ficut nos & honorem nostrum ac sal∣vationem Coronae nostrae Regiae & tranquilitatem populi dicti Regni diligitis, nullatenus omittatis; Sciences, quòd propter arduitatem ne∣gotiorum praedictorum, cessante impedimento legitimo, praesentiâ vestrâ càrere non possumus istâ vice. Teste Rege apud Eboracum xx. die Octobris.
Per ipsum Regem & Consilium.