Adhuc eodem Anno 6 Edw. III.
Claus. in dorso m. 19.
REX venerabili in Christo Patri S. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia super magnis & arduis negotiis, nos & statum Regni nostri ac terrae nostrae Hiberniae specialiter contingentibus, ordinavimus Par∣liamentum nostrum apud Westm’ in Crastino Nativitatis beatae Mariae Virginis proximò fururo, tenere; & vobiscum ac cum caeteris Prae∣latis, Magnatibus & Proceribus dicti Regni habere Colloquium & Tractatum; vobis mandamus in fide & dilectione, quibus nobis te∣nemini, firmiter injungentes; quatenus, omnibus aliis praetermissis, dictis die & loco personaliter intersitis nobiscum, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus & Proceribus praedictis, super dictis negotiis Tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem nostrum; necnon tranquilitatem Regni & terrae praedictorum diligitis, nullatenus omittatis. Teste Rege apud Wodestok xx. die Julii.
Per ipsum Regem.
Eodem modo mandatum est Archiepiscopo, Episcopis, Abbatibus & Prioribus subscriptis; viz.
- W. Archiepiscopo Eboracensi, Angliae Primati.
- J. Wynton’ Episcopo.
- J. Eliensi Episcopo.
- Caeterisque Episcopis: Necnon Abbatibus & Prioribus.