REX venerabili in Christo Patri S. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Cùm magni∣ficus Princeps Philippus Rex Franciae Consanguineus noster, & quamplures alii Reges & Principes Catholici, Zelo devotionis accensi, ad recuperandam haereditatem Dominicam de manibus Ini∣micorum Crucis Christi, ad Terram Sanctam jam ordinaverint iter suum; & nos instanter requisierint, ut una cum ipsis ad dictas partes ex causâ praedictâ velimus personaliter proficisci: nos iter prae∣dictum assumentes multum cordi, ordinavimus Parliamentum nostrum apud Westm’ die Lunae proximo post Festum S. Gregorii Papae proxi∣mò futurò tenere; & vobiscum ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus Regni nostri super dicto Itinere, & aliis negotiis, nos & statum dicti Regni & aliarum terrarum nostrarum specialiter tan∣gentibus, habere Colloquium & Tractatum; vobis igitur in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus, quatenus, omni excusatione voluntariâ cessante dictis die & loco per∣sonaliter intersitis nobiscum, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus & Proceribus praedictis, super praemissis Tractaturi, vestrúmque Con∣silium impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem nostrum ac tranqui∣litatem & quietem Regni nostri diligitis, nullatenus omittatis: Sci∣entes pro certo, quòd nisi evidens & manifesta necessitas id ex∣poscat, non intendimus Procuratores seu excusatores pro vobis ad∣mittere eâ vice, propter arduitatem negotiorum praedictorum: Et praemuniatis Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Christi Cantua∣riensis, Archidiaconos totúmque Clerum vestrae Diocesis, quòd iidem Prior & Archidiaconi in propriis personis suis; dictúmque Capitulum per unum, idemque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero habentes, dictis die & loco intersint, ad faciendum & consentiendum hiis quae tune ibidem de Communi Consilio, (divinâ favente clementiâ) contigerit ordinari. Teste Rege apud Westm’ xxvij. die Januarii.
Per ipsum Regem.