Page 157
Adhuc eodem Anno 4 Edw. III.
Claus. in dorso m. 23.
REX venerabili in Christo Patri S. eâdem gratiâ Cantuariensi * 1.1 Archiepiscopo, totius Angliae Primati, Salutem. Cùm propter quaedam ardua negotia nos & statum Regni nostri & aliarum terrarum nostrarum intime contingentia, quae noviter emerserunt; vo∣biscum & cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Reg∣ni, die Lunae proximo ante Festum Sancti Lucae Evangelistae proximo futuro, apud Nottingham ordinaverimus habere Colloquium & Tracta∣tum; vobis, in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter in∣jungendo mandamus; quòd dictis die & loco personaliter intersitis no∣biscum, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus praedictis, super dictis negotijs tractaturi vestrúmque Consilium impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem nostrum ac vestrum & utilitatem & quie∣tem ejusdem Regni ac terrarum praedictarum diligitis nullatenus omit∣tatis: Scituri, quod si (quod absit) propter absentiam vestram dicta negotia contigerit retardari; ad vos, prout convenit, graviter capiemus. Teste Rege apud Nottingham vj. die Septembris.
Per ipsum Regem.
Eodem modo mandatum est subscriptis, mutatis mutandis, viz.
- caeteris{que} Episcopis: Necnon Abbat’ & Prior’.
- Thomae Episcopo Heref.
- J. Episcopo Exon.
- A. Episcopo Wigorn’.
REX dilecto & fideli suo Thomae Comiti Norff. & Marescallo An∣gliae, Avunculo suo, Salutem. Cùm propter quaedam ardua ne∣gotia nos & statum Regni nostri, & aliarum terrarum nostrarum inti∣mè contingentia, quae noviter emerserunt; vobiscum & cum Praelatis, Magnatibus dicti Regni, &c. (ut suprà, usque ibi) vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus, &c. (ut suprà). Teste ut suprà.
Per ipsum Regem.
Eodem modo mandatum est subscriptis, viz.
- Johanni de Eltham, Comiti Cornu∣biae, Fratri Regis.
- David de Strabolgi, Comiti Athol.
- Guidoni de Bello-campo, Comiti Warr’.
- Henrico de Lancastriâ, Comiti Lancastr’.
- ...Henrico de Percy.
- Johanni de Warennâ, Comiti Surr’.
- ...Roberto de Clifford.
- Roberto de Veer, Comiti Oxon.
- Willielmo de Roos (de Hamelak.)
- Johanni de Bohun, Comiti Heref. et Essex’.
- ...Willielmo le Latimer.
- Henrico filio Hugonis.
- Rogero de Mortuo-mari, Comiti Marchiae.
- ...Johanni de Mowbray.
- ...Thomae de Berkeley.
- ...