Adhuc Anno 2 Edw. II.
Clausae in dorso. m. 8.
REX venerabili in Christo Patri R. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuar’, totius Angliae Primati, Salutem. Quia super quibus∣dam arduis negotiis nos & statum Regni nostri tangentibus, vobiscum & cum caeteris Praelatis, Proceribus & Magnatibus habere volumus Col∣loquium specialiter, & Tractatum; vobis in fide & dilectione quibus nobis tenemini, firmiter injungentes mandamus; quod à die Paschae proximò futuro in unum Mensem, omnibus aliis praetermissis apud West∣monasterium personaliter intersitis nobiscum, & cum caeteris Praelatis, Proceribus & Magnatibus dicti Regni nostri ibidem, super dictis negotiis tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri, Praemunientes Capitulum & Priorem Ecclesiae Christi Cantuar’ Archidiaconum, totúmque Clerum vestrae Dioceseos; quod iidem Prior & Archidiaconus, in propriis perso∣nis suis; & dictum Capitulum per unum; idem{que} Clerus per duos Pro∣curatores idoneos, plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero habentes, una vobiscum intersint, modis omnibus tunc ibidem, ad faciendum & consentiendum hiis quae tunc de Communi Consilio (favente Domino) ordinari contigerit super negotiis antedictis: Et hoc nullatenus omittatis. Teste Rege apud Westmonast’ quarto die Martij.
Eodem modo scribitur subscriptis, mutatis mutandis, quoad Decanos & Capitula, & Priores & Capitula; viz.
- Will’ Archiep’ Ebor’, Angl’ Primati.
- Johanni Karleol’ Episcopo, caete∣risque Episcopis: Necnon Ab∣batibus & Prioribus.
- A. Patriarch’ Jerusalem, & Episcopo Dunelm’.