Anno 2 Regis Edw. II.
Claus. de eodem Anno, in dorso sed in quadam Schedulâ.
REX venerabili in Christo Patri R. eâdem gratiâ Cantuar’ Archie∣piscopo, * 1.1 totius Angliae Primati, Salutem. Quia diversa negotia nos & statum Regni nostri tangentia, super quibus vobiscum, & cum caeteris Praelatis, ac Magnatibus ejusdem Regni nostri, in Parliamento nostro, quod nuper post Coronationem nostram summoniri fecimus tractare incepimus; propter aliquod impedimentum interveniens, quod (benedicto Altissimo) modo cessante, adhuc remanet pertractanda; per quod Parliamentum nostrum apud Westmonasterium, à die Sancti Michaelis proximò futuro, in tres septimanas tenere disposuimus (Deo concedente:) vobis mandamus in fide & dilectione quibus nobis tene∣mini, firmiter injungentes; quod ad praedictos diem & locum, modis omnibus personaliter intersitis, nobiscum, & cum caeteris Praelatis & Magnatibus dicti Regni, super praemissis tractaturi, vestrúmque Con∣silium impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem nostrum, atque ve∣strum, commodúmque dicti Regni diligitis nullatenus omittatis. Teste Rege apud Langeleye Sexto die Augusti.