Anno 19 Edw. II.
Claus. in dorso m. 27.
REX venerabili in Christo Patri W. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia super magnis & arduis negotiis nos & statum Regni nostri speciali∣ter tangentibus, apud Westm’ in Octabis Sancti Martini proximò futuris Parliamentum nostrum tenere; & vobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni nostri proponimus Colloquium & Tractatum; vobis mandamus in fide & dilectione, quibus nobis te∣nemini, firmiter injungentes; quòd omnibus aliis praetermissis, dictis die & loco personaliter intersitis, ibidem nobiscum ac cum caeteris Prae∣latis, Magnatibus, & Proceribus praedictis, super dictis negotiis tracta∣turi, vestrúmque Consilium impensuri, Praemunientes Priorem & Ca∣pitulum Ecclesiae vestrae Cantuariensis, &c. Teste Rege apud Westm’ x. die Octobris.
Per ipsum Regem.
Eodem modo mandatum est Archiepiscopo & Episcopis subscriptis, viz.
- W. Archiepiscopo Eboracensi, Angliae Primati.
- caeterisque Episcopis: Necnon Abbati∣bus & Prioribus.
- J. Karliolen’ Episcopo.
- L. Dunolm’ Episcopo.
- H. Lincoln’ Episcopo.