Eodem Anno 18 E. II.
Claus. in dorso m. 21.
REX dilecto & fideli suo Thomae Comiti Norff. & Marescallo * 1.1 Angliae, fratri suo charissmo, salutem. Quia ad partes Duca∣tûs nostri Aquitan’, de quo Rex Franciae maliciosè nos ex∣haereditare proponit, in succursum ejusdem Ducatûs nostri, Passagium nostrum ordinavimus (Domino disponente;) & vobiscum, & cum Praelatis, & caeteris Magnatibus, & Proceribus Regni nostri, super Passagio nostro praedicto, & aliis arduis negotiis nos & statum Regni nostri ac Ducatûs praedicti, tangentibus, habere volumus Colloquium & Tractatum: Vobis mandamus firmiter injungentes, quòd, omnibus aliis praetermissis, sitis ad nos apud Wynton’, secundâ Dominicâ Quadra∣gesimae, proximò futurâ; nobiscum & cum Praelatis & caeteris Mag∣natibus & Proceribus Regni nostri, super praemissis Tractaturi, ve∣strúmque Consilium impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem, ac commodum dicti Regni nostri diligitis, nullo modo omittatis. Teste Rege apud Notingh. xxx. die Decembris.
Per ipsum Regem.
Eodem modo scribitur subscriptis; viz.
- Edwardo Comiti Cestr’, filio Re∣gis.
- Hugoni le Despenser, Comiti Wyn∣ton’.
- Henrico de Lancastr’, Comiti Ley∣cestriae.
- Johanni de Warennâ, Com’ Surr’.
- Roberto de Veer, Com’ Oxon’.
- David de Strabolgi, Comiti A∣thol’.
- Hugoni le Despenser Juniori.
- ...Thomae Wake.
- Edmundo Comiti Arundell’.
- ...Johanni de Hastyngs.
- Roberto de Ʋmframvill, Comiti de Anegos.
- ...Johanni de Claveryng.
- ...Willielmo de Ferrariis.
- ...