REX venerabili in Christo Patri W. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Eboracensi, Angliae Primati, Salutem. Cùm jam regressi sumus de partibus Scotiae, & in partibus Novi-Castri super Tinam, ad refraenandam Scotorum inimicorum & Rebellium nostrorum obstinantem malitiam, si forsan partes Regni nostri hostiliter ingredi attemptave∣rint, isto tempore Hiemali cum manu potente moram facere: Et in instanti Seisonâ Aestivali, ad eásdem partes Scotiae ad ipforum inimi∣corum nostrorum proterviam (cum Dei adjutorio) finaliter conteren∣dum proficisci proponamus; ac super hiis & aliis arduis negotiis, nos & statum dicti Regni nostri, ac dictam terram Scotiae specialiter tan∣gentibus, vobiscum & cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceri∣bus dicti Regni nostri, apud Rippon Die Dominicâ, proximâ post Festum S. Martini proximò futura, ordinaverimus habere Colloquium & Tractatum; vobis mandamus in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungentes; quòd, omnibus aliis praetermissis, dictis die & loco personaliter intersitis, ibidem; nobiscum & cum caeteris Praelatis, Magnatibus & Proceribus praedictis, super dictis negotiis Tractaturi vestrúmque Consilium impensuri: Et hoc nullatenus omit∣tatis. Teste Rege apud Novum-Castrum super Tynam xviij. die Septem∣bris.
Per ipsum Regem.