Page 119
Adhuc eodem Anno 14. Edw. II.
Clausae in dorso m. 5.
REX venerabili in Christo Patri W. eâdem gratiâ Cantuariensi * 1.1 Archiepiscopo, totius Angliae Primati, Salutem. Quia sup•••• diversis & arduis negotiis nos & statum Regni nostri speciali∣ter tangentibus, Parliamentum nostrum apud Westm’ à die Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò futuro, tenere; & vobiscum ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni habere propo∣nimus Colloquium & Tractatum; vobis mandamus in fide & dilectio∣ne, quibus nobis tenemini, firmiter injungentes; quòd dictis die & lo∣co, omnibus aliis praetermissis, personaliter intersitis ibidem nobiscum, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus supradictis, super dictis negotiis tractaturi vestrúmque Consilium impensuri; 〈◊〉〈◊〉 entes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Cantuariensis; Archidiaco∣nos totúmque Clerum vestrae Dioces’, quòd iidem Prior & Archidia∣coni in propriis personis suis, & dictum Capitulum per unum, idem∣que Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem po∣testatem ab ipsis Capitulo & Clero habentes, unà vobiscum intersitis modis omnibus, ad faciendum & consentiendum hiis quae tunc ibidem de Communi Consilio (favente Domino) ordinari contigerit super ne∣gotiis antedictis: Et hoc nullatenus omittatis. Teste Rege apud Westm’ xv. die Maij. Anno Regni 14.
Per ipsum Regem.
Eodem modo mandatum est subscriptis, mutatis mutandis, viz.
- W. Archiepiscopo Eborac’, Angliae Primati.
- caeterisque Episcopis: Necnon Abbatibus & Prioribus.
- ...S. London’.
- ...H. Roffen’.
- ...R. Wynton’.
- ...J. Cicestr’, &c.
REX dilecto Consanguineo & fideli suo Thomae Comiti Lancastr’, Salutem. Quia super diversis & arduis negotiis non & statum Regni nostri specialiter tangentibus, Parliamentum nostrum apud Westm’ à die Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò futuro, in tres Sep∣timanas, tenere; & vobiscum ac cum Praelatis, Magnatibus, & Proce∣ribus dicti Regni habere proponimus Colloquium & Tractatum; vobis mandamus in fide & homagio, quibus nobis tenemini, firmiter injun∣gentes; quòd dictis die & loco, omnibus aliis praetermissis, personali∣ter intersitis ibidem nobiscum & cum Praelatis, Magnatibus, & Proce∣ribus de Regno praedicto super dictis negotiis tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri: Et hoc nullatenus omittatis. Testa Rege apud Westmonasterium xv. die Maij.
Per ipsum Regem.