Anno 13 Edw. II.
Claus. in dorsom. 13.
REX venerabili in Christo Patri W. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia super diversis & arduis negotiis nos & statum Regni nostri & Du∣catûs nostri praedicti specialiter tangentibus, Parliamentum nostrum a∣pud Eboracum in Octabis Sancti Hillarij proximò futuro tenere; & vo∣biscum ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus & Proceribus dicti Regni, habere proponimus Colloquium & Tractatum; vobis mandamus in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungentes, quòd dictis die & loco, omnibus aliis praetermissis, personaliter intersitis, ibidem nobiscum, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus & Proceribus supradictis, super dictis negotiis tractaturi, vestrúmque Consilium im∣pensuri: Et hoc nullatenus omittatis. Teste Rege apud Eboracum vj. die Novembris.
Per ipsum Regem & Consilium.
Eodem modo mandatum est subscriptis, mutatis mutandis, viz.
- W. Archiepiscopo Eborac’ Angliae Primati.
- caeterisque Episcopis: Necnon Abbatibus & Prioribus.
- ...J. Lincoln’.
- ...R. Sarum.
- ...J. Cicestr’.
- ...J. Norwic’.
REX dilecto Consanguineo & fideli suo Thomae Comiti Lancastr’, Salutem. Quia, &c. (ut suprà) vobis mandamus in fide & ho∣magio, quibus nobis tenemini, &c. (ut suprà) cum Praelatis, Magnati∣bus, &c. Teste ut suprà.
Eodem modo scribitur subscriptis, viz.
- Thomae de Brotherton, Comiti Norff. & Marescallo Angliae.
- Roberto de Veer, Comiti Oxon’.
- Roberto de Ʋmframvill, Comiti de Anegos.
- Johanni de Warennâ, Comiti Surr’.
- Adomaro de Valenciâ, Comiti Pem∣broch’.
- Johanni de Britanniâ,▪ Comiti Rich∣mund.
- Humfrido de Bohun, Comiti Heref. et Essex’.
- Hugoni le Despenser Seniori.
- Hugoni le Despenser Juniori.
- Edmundo Comiti Arundell.
- Rogero de Mortuo-mari (de Chyrk.)
- ...