Page 106
Adhuc eodem Anno 11 Edw. II.
Claus. in dorso m. 12.
REX venerabili in Christo Patri W. Archiepiscopo Cantuariensi, * 1.1 totius Angliae Primati, Salutem. Licet nuper diversis & ar∣duis negotiis nos & statum Regni nostri specialiter tangenti∣bus, Parliamentum nostrum apud Lincolniam in Quindenâ S. Hillarii proximò futura, tenere; & vobiscum ac cum caeteris Praelatis, Mag∣natibus, & Proceribus dicti Regni habere proposuerimus Colloquium & Tractatum; & vobis mandaverimus, quòd dictis die & loco, om∣nibus aliis praetermissis, personaliter interessetis ibidem, nobiscum & cum caeteris Praelatis, Magnatibus & Proceribus supradictis, super dictis negotiis Tractaturi vestrúmque Consilium impensuri; Parlia∣mentum tamen praedictum apud locum praedictum tenendum usque ad primam Dominicam Quadragesimae proximò futuram, ad requisitionem Praelatorum, dicti Regni, duximus prorogandum; & ideo vobis man∣damus in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungen∣tes; quòd ad dictum locum in dictam Dominicam, omnibus aliis prae∣termissis, personaliter intersitis nobiscum, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus & Proceribus supradictis, super dictis negotiis Tractaturi vestrúmque Consilium impensuri; Praemunientes Priorem & Capitu∣lum Ecclesiae vestrae Cantuariensis, Archidiaconos totúmque Clerum vestrae Dioces. quòd iidem Prior & Archidiaconi in propriis personis suis, & dictum Capitulum per unum, idémque Clerus per duos Pro∣curatores idoneos, plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Capi∣tulo & Clero habentes, unà vobiscum intersint, modis omnibus tunc ibidem, ad faciendum & consentiendum hiis, quae tunc ibidem de Communi Consilio (favente Domino) ordinari contigerit, super nego∣tiis antedictis: Et hoc nullatenus omittatis. Teste Rege apud Westm’ quarto die Januarii.
Per ipsum Regem.
Eodem modo mandatum est subscriptis, mutatis mutandis, viz.
- Caeterisque Episcopis; Necnon Ab∣batibus & Prioribus.
- W. Archiepiscopo Ebor’.
- ...J. Lyncoln’.
- ...R. Sarum.
- ...J. Cicestr’.
REX dilecto Consanguineo & fideli suo Thomae Comiti Lanc’, Salutem. Licèt nuper super diversis, &c. (ut suprà usque ibi.) Et ideò vobis mandamus in fide & homagio, quibus nobis tenemini, fir∣miter injungentes; quòd ad dictum locum in dictam Dominicam, omnibus aliis praetermissis, personaliter intersitis ibidem nobiscum, & cum Praelatis & caeteris Magnatibus, & Proceribus de Regno prae∣dicto,