REX venerabili in Christo Patri R. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, salutem. Quia propter plura & ardua negotia nos & statum Regni nostri tangentia, Die Dominicâ proximâ ante Festum Beati Laurentii proximò futuro, ordinavimus (Deo propitio) London’ Parliamentum tenere; & vobiscum ac cum caeteris Praelatis ac Proceribus de dicto Regno nostro, super negotiis praedictis, habere Colloquium & Tractatum; vobis manda∣mus, in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungentes; quòd, omnibus aliis praetermissis, sitis ad nos, in propriâ personâ vestrâ vestrâ, ad diem & locum praedictos, ibidem nobiscum & cum Praelatis, & Proceribus supradictis, super dictis negotiis Tractaturi, vestrumque Consilium impensuri: Praemunientes Priorem & Capi∣tulum Ecclesiae vestrae Cantuariensis; Archidiaconum, totúmque Cle∣rum vestrae Dioces. quod iidem Prior & Archidiaconi in propriis personis suis, per unum; idemque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem potestatem, ab ipsis Capitulo & Clero habentes, unà vobiscum intersint, modis omnibus tunc ibidem, ad faciendum & consentiendum hiis, quae tunc de communi Consilio (favente Domino) ordinari contigerit super negotiis antedictis; & hoc nullo modo omittatis. Teste Rege apud Berewicum super Twedam 16. die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.