Page 15
Adhuc eodem Anno 24 Edw. I.
Claus. in dorso m. 12.
REX dilecto & fideli suo Rogero le Bigod Com’ Norff’ & Ma∣resc’ * 1.1 Angl’ Salutem. Quia Johannes Rex Scotiae aliqua contra fidelitatis suae debitum, in laesionem Coronae Regni nostri, ad quam integram & illaesam conservandam & defendendam, Sacramenti vinculo astricti estis, jam de novo, (ut accepimus) perpetravit; per quod ad partes Scotiae, in brevi, iter arripere intendimus, ad appo∣nendum contra hujusmodi perpetrata remedium, quod de nostro Consi∣lio viderimus opportunum; vobis mandamus, rogantes in fide & di∣lectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo; quatenus pri∣mo die Mensis Martij proximè futuro, sitis ad nos apud Novum Castrum super Tynam, cum Equis & Armis, quantò decenciùs & honorabiliùs poteritis, parati & prompti; ad faciendum ea, quae tunc temporis de * 1.2 nostro Consilio duximus injungendum, ita quòd vobis inde grates referre meritò teneamur; quid ante super hiis duxeritis faciendum, nobis quàm citiùs nuncieritis. Teste Rege apud Westm’ xvj. die Decembris.
Consimiles Literae diriguntur subscriptis, viz.
- Willielmo de Bello-campo, Comiti Warr’.
- ...Richardo de Coleshull.
- ...Willielmo Bouteveleyn.
- ...Johanni Luvell.
- ...Waltero de Pavilly.
- ...Johanni Engayne.
- ...Galfrido de Stowey.
- ...Radulpho Pipard.
- ...Willielmo de Botreus.
- ...Alano Plugenet.
- ...Jo. Cogan.
- Roberto filio Pagani.
- ...Radulpho Wake.
- ...Eliae de Albaniaco.
- ...Richardo de Wyndesor.
- ...Johanni de Mueles.
- ...Roberto de London.
- ...Johanni de Bello-campo.
- Radulpho filio Bernardi.
- Johanni de Sancto-Johanne (de Lageham).
- ...Almarico de Nodariis.
- ...Laurencio de Pavelly.
- ...Henr. de Ʋrtiaco.
- Johanni de Pabenham Juniori.
- ...Hugoni de Plessetis.
- ...Johanni de M••••teyn.
- ...Andr. de Estleye.
- ...Roberto Russell.
- Richardo Basset (de Weledon).
- ...Ranulpho de Ry.
- Roberto filio Walteri, (de Daven∣tre).
- ...Thomae de Wyneslee.
- Nicholao filio Radulphi.
- ...Roberto Hastings.
- ...Richardo de Ken.
- ...Jo. Peyure.
- ...Johanni de Acton.
[¶ Respice Cedulam pendentem de nominibus Comitum & Ba∣ronum, qui rogati fuêrunt per Regem ad Guerram Scotiae.]
¶ Consimiles Literae diriguntur aliis, quorum nomina in pendente Cedulâ continentur.