iidem Prior & Archidiaconus, in propriis suis personis, & dictum Ca∣pitulum per unum, idemque Clerus per duos Procuratores idoneos plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero haben∣tes, unà vobiscum interessent, modis omnibus, tunc ibidem ad tra∣ctandum, ordinandum, & faciendum nobiscum, & cum caeteris Prae∣latis & Proceribus, & aliis Incolis Regni nostri, qualiter periculis, quae eidem Regno nostro, hiis diebus, imminere videntur, poterit obviari. Quia tamen pro Navigio nostro congregando & parando, quod ad dicti Regni defensionem & hostium nostrorum impugnationem (annu∣ente Domino) speramus maximè) profecturum; quodque per omnibus utile credimus festinari in partibus de Wynchelse, moram tam diu fa∣cere nos opportebit; quòd dictis die & loco commodè non poteri∣mus interesse: vobis mandamus in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungentes, quòd die Dominicâ proximâ ante Fe∣stum Beati Andreae Apostoli, proximè futurum; ad quem diem di∣ctum negotium, ex causa praedictâ, duximus prorogandum, apud Westm’ personaliter intersitis, praemunientes praedictos Priorem & capitulum, Archidiaconem, & Clerum; facientésque quòd tunc ibidem intersint, ad tractandum, ordinandum, & faciendum super praemissis, prout in priori mandato nostro, vobis indè directo, pleniùs continetur. Proro∣gationem autem hujusmodi de Diocesi vestrâ, quorum interest, celeriter nuncietis. T. R. apud Odymere ijdo die Novembris.
REx dilecto Consanguineo & fideli suo, Edmundo Comiti Cornubiae, Salutem. Licet nuper vobis mandaverimus; quòd Die Domi∣nicâ proximâ post Festum Sancti Martini, quod jam instat, apud Westm’ personaliter interessetis, ad tractandum, ordinandum & faci∣endum nobiscum, & cum Praelatis & caeteris Proceribus ac aliis Incolis Regni nostri, qualiter periculis, quae eidem Regno nostro, hiis diebus, imminere videntur, poterit obviari. Quia tamen pro Navigio nostro congregando & parando, quod ad dicti Regni defensionem & hostium nostrorum impugnationem (annuente Domino) speramus maximè pro∣futurum; quodque per omnibus utile, credimus festinari, in partibus de Wynchelse, moram tam diu facere nos opportebit; quod dictis die & loco commodè non poterimus interesse: vobis mandamus, in fide & dilectione quibus nobis tenemini, firmiter injungentes; quod Die Dominicâ proximâ ante Festum Sancti Andreae Apostoli proximo fu∣tur’, ad quem diem dictum negotium, ex causa praedictà, duximus prorogandum apud Westmonasterium, personaliter intersitis, ad tractan∣dum, ordinandum & faciendum super praemissis, prout in priori man∣dato nostro, vobis inde directo, pleniùs continetur. Teste Rege apud Odymere ijdo die Novembris.