Adhuc eodem Anno 30 E. I.
Claus. in dorso m......
REX venerabili in Christo Patri R. eâdem gratiâ, Cantuariensi * 1.1 Archiepiscopo, totius Angliae Primati, Salutem. Quia super quibusdam arduis negotiis, nos & vos totúmque Regnum no∣strum specialiter tangentibus, quae sine vobis & caeteris Praelatis ac Pro∣ceribus dicti Regni nolumus expediri; vobiscum & cum eisdem Praelatis & Proceribus habere volumus Colloquium & Tractatum; vobis manda∣mus, in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungentes; quòd in Octabis Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò futuris, ad ultimum, apud Westm’ modis omnibus personaliter intersitis, nobiscum & cum caeteris Praelatis ac Proceribus supradictis, super dictis negotiis tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri: Et hoc, nullatenus omit∣tatis. Teste Rege apud Thurrock-grey 2do die Junij.
Consimiles Literae diriguntur subscriptis, viz.
J. Karliol’ Episcopo, caeterisque Episcopis, &c.
REX Edwardo Principi Walliae, & Comiti Cestriae filio suo charissi∣mo, Salutem, Quia super quibusdam ardius negotiis, nos & vos, totúmque Regnum nostrum specialiter tangentibus, quae sine vobis & Praelatis & caeteris Magnatibus dicti Regni nostri nolumus expedire, vobiscum & cum Praelatis & Magnatibus habere volumus Colloquium & Tractatum; vobis in fide & homagio, quibus nobis tenemini, firmiter injungentes; quòd in Octabis Nativitatis Sancti Johannis Baptistae,