Anno 5 Edw. I.
Clausae in dorso m. 12.
EDWARDƲS Dei gratiâ Rex Angliae, Dominus Hi∣berniae, * 1.1 & Dux Aquitaniae, charissimo fratri & fideli Edmundo Comiti Lancastriae, falutem. Quia Lewellinus filius Griffini, Principis Walliae, & Complices sui, Rebelles & inimici, terras nostras & fidelium nostro∣rum, in partibus Marchiae, invasêrunt, die in diem invadunt, & homicidia & alia damna & enormia perpetrarunt: Et idem Lewelinus nobis, prout debet, obedire, contempsit & contemnit, in nostri praeju∣dicium, & contemptum, & vestri, & aliorum fidelium nostrorum grave damnum & exhaereditationem manifestum, per quod jam—nostram summoneri fecimus, quòd sit apud Wygorniam in Octab. St. Johannis Baptistae, proximè futuris, ad rebellionem dicti Lewellini, & fautorum suorum reprimendam; Vobis mandamus, quòd dictis die & loco in∣tersitis, cum Equis & Armis, & cum servitio vestro nobis debito, nobiscum parati, exinde proficisci ad expeditionem nostram contra praedictum Lewellinum & Complices suas Inimicos nostros. Teste meipso apud Wyndsor xii. die ......Anno Regni nostri quinto.
Eodem modo mandatum est.
- Edmundo Comiti Lancastr’, fratri Regis.
- Rogere le Bygod, Comiti Norfolc’ & Marescallo Angl’.
- Johanni de Britanniâ, Comiti Rich∣mund.
- Alexandr’ Comyn, Comiti de Bog∣han.
- Edmundo Comiti Cornub’.
- Willielmo de Valenc’, Com’, de Pembr’.
- Gilberto de Clare, Comiti Glouce∣striae & Hertf’.
- Henr’ de Lacy, Comiti Lincoln.
- Willielmo de Bellocampo, Comiti Warw’.
- ...Marmaduco Tweng.
- Eliae de Rabayn.
- Richardo de Veere, Com. Oxon’.
- Petro de Gousse.
- Gilberto de Ʋmfranvill, Comiti de Anegos.
- Gilberto de Gaunt.
- ...Johanni Engayne.
- ...