EDWARDƲM, Dei gratiâ Regem Angliae illustrem, Parlia∣mento apud Lincolniam generali: idem Dominus noster quosdam Lite∣ras Apostolicas, quas super certis negotiis, conditionem & statum Regni Scotiae tangentibus, ex parte vestrâ receperat, in medio exhiberi, & seriosê fecit nobis exponi. Quibus auditis, & diligenter intellectis, eam nostris sensibus admirando, quam hactenus inaudito, in eisdem audivimus contineri. Scimus enim (Pater Sanctissime,) & notorium est in partibus Angliae; & nonnullis aliis non ignotum; quod à primâ institutione Regni Angliae, Reges ejusdem Regni, tam temporibus Bri∣tonum, quàm Anglorum, superiùs & directum Dominium Regni Scotiae habuerunt; & in possessione, vel quasi Superioritatis, & directi Dominii ipsius Regni Scotiae, successivis temporibus extiterunt: nec ullis tempori∣bus ipsum Regnum in temporalibus pertinuit, vel pertinet quovis jure ad Ecclesiam supradictam, quinimo idem Regnum Scotiae progenitoribus praedicti Domini nostri Regibus Angl’, at{que} sibi feodale extitit ab antiquo. Nec etiam Reges Scotorum, & Regnum, aliis quàm Regibus Angliae sub∣fuerunt, vel subjici consueverunt. Neque Reges Angliae super juribus suis in Regno praedicto, aut aliis suis temporibus, coram aliquo Judice Ecclesiastico, vel seculari, ex liberâ praeheminentiâ status suae Regiae dignitatis, & confuetudinis cunctis temporibus irrefragabiliter obser∣vatae responderunt, aut respondere debebant.
Unde, habito tractatu, & deliberatione diligenti, super contentis in vestris literis memoratis; communis concors, & unanimis omnium & singulorum consensus fuit, est, & erit inconcussè (Deo propitio) in futurum; quod praefatus Dominus noster Rex, super juribus Regni sui Scotiae, aut aliis suis temporalibus nullatenus judicialiter respondeat coram vobis, nec judicium subeat quoquo modo; aut jura sua prae∣dicta in dubium questionis deducat; nec ad praesentiam vestram pro∣curatores aut Nuncios ad hoc mittat; praecipuè cum praemissa cederent manifestè in exhaereditationem juris Coronae Regni notoriam; necnon in praejudicium libertatum, consuetudinum, & legum paternarum; ad quarum observationem & defensionem, ex debito praestiti juramenti astringimur; & quae manutenebimus toto posse, totisque viribus (cum Dei auxilio) defendemus.
Nec etiam permittimus, aut aliquatenus permittemus, ficut nec possumus, nec debemus, praemissa tam insolita, indebita, praejudicialia, & alias inaudita, praelibatum Dominum nostrum Regem, etiamsi vellet facere, seu quomodolibet attemptare.
Quocirca Sanctitati vestrae reverenter & humiliter supplicamus, quatenus eundem Dominum nostrum Regem; qui inter alios Principes Orbis terrae, Caholicum se exhibet, & Ecclesiae Romanae devotum, jura sua, libertates, consuetudines, & leges, absque diminutione & inquie∣tudine pacificè possidere, & ea illibata persistere benignius permit∣tatis.
In cujus rei testimonium Sigillis nostris, tam pro nobis, quàm pro totâ Communitate praedicti Regni Angliae, praesentibus sunt appensa. Datae apud Lincolniam xii. die Februarii, Anno Domini MCCCI. (29 Edw. I.)