Page 457
SUMMONITIONES AD PARLIAMENTA TEMPORE Regis Edwardi IV.
Anno primo Regis Edwardi Quarti.
Claus. in dorso m. 34.
REX venerabili in Christo Patri Thomae eâdem gratiâ Ar∣chiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia de avisamento & assensu Consilij nostri, pro qui∣busdam arduis & urgentibus negotiis, nos, statum, & defensionem Regni nostri Angliae, ac Ecclesiae Anglicanae concernentibus, quoddam Parliamentum nostrum apud Westm’ 6. die Jalij proximò futuro teneri ordinavimus; & ibidem vobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni nostri Colloquium habere & Tractatum; vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus; quòd, consideratis dictorum negotiorum arduitate, & periculis iminentibus, cessante quâ∣cunque excusatione, dictis die & loco personaliter intersitis nobiscum, ac cum Praelatis, Magnatibus, & Proceribus praedictis, super dictis ne∣gotiis tractaturi vestrúmque Consilium impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem nostrum, ac salvationem & defensionem Regni & Ecclesiae praedictorum, expeditionémque dictorum negotiorum diligitis, nulla∣tenus omittatis: Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Cantuariensis, ac Archidiaconos, totúmque Clerum vestrae Diocesis; quòd iidem Prior & Archidiaconi, in propriis personis suis, ac dictum Capitulum per unum, idémque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero divisim habentes, praedictis die & loco personaliter intersint, ad consentien∣dum hiis, quae tunc ibidem de Communi Consilio dicti Regni, divinâ favente clementiâ, contigerint ordinari. Teste Rege apud Westm’ xxiij. die Maij.
Per ipsum Regem.