Adhuc Anno 9 Edw. IV.
Clausae in dorso m. 3.
REX venerabili in Christo Patri Thomae eâdem gratiâ Archiepis∣copo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Licet nuper de avisamento & assensu Consilij nostri pro quibusdam arduis & ur∣gentibus negotiis, &c. quoddam Parliamentum nostrum apud Eborum vicesimo secundo die instantis Mensis Septembris teneri ordinaverimus, pro eo talem quod, ut certitudinaliter informamur, Rebelles, Inimici, & Adversarij nostri Regnorum Franciae & Scotiae, Regnum nostrum Angliae hostiliter ingredi, & Invadere proponunt, vi armata, &c. Nos eorum malitiae, quantum in nobis est (Deo duce) omni festinatione pos∣sibili obviare & resistere volentes, &c. vobis igitur, de avisamento & assensu Consilij nostri; quod, Brevi & Ordinatione nostris praedictis non obstantibus non teneamini ad Parliamentum hujusmodi, die & lo∣co praedictis venire, &c. Teste Rege apud Westmonasterium septimo die Septembris.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, viz.
- G. Archiepiscopo Ebor’, Angliae Primati.
- [Caeterisque Episcopis: Necnon Abbatibus & Prioribus.]
REX charissimo Fratri suo Georgio Duci Clarenciae, Salutem. Quia &c. ut supra, usque ibi Tractatum; Et tunc sic, vobis in fide & ligeanciâ, quibus nobis tenemini, &c. ut supra.