REX venerabili in Christo Patri H. eâdem gratiâ Archi∣episcopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Licèt nuper de avisamento, & assensu magni Consilij nostri pro quibusdam arduis & urgentibus negotiis, nos, statum & defensi∣onem Regni nostri Angliae, ac Ecclesiae Anglicanae intimè con∣cernentibus, quoddam Parliamentum nostrum apud Westm’ in Quin∣denâ S. Michaelis proximò futurâ teneri ordinavimus: Nos tamen, certis aliis arduis & magis urgentibus materiis, nos & idem Consi∣lium nostrum ad praesens specialiter moventibus, diem Parliamenti praedicti duximus abbreviandum, & Parliamentum nostrum apud Palacium nostrum Westm’ in Crastino S. Mathaei proximò futuro te∣neri ordinavimus; & ibidem vobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Mag∣natibus & Proceribus dicti Regni nostri Colloquium habere & Tra∣ctatum; vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, fir∣miter injungendo mandamus; quòd, consideratis dictorum negotio∣rum arduitate & periculis iminentibus, cessante quâcunque excu∣satione, dictis Crastino & loco personaliter interfitis nobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus praedictis, super dictis nego∣tiis Tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri; Et hoc, sicut nos & honorem nostrum, ac salvationem & defensionem Regni, & Ecclesiae praedictorum, expeditionémque dictorum negotiorum nostrorum di∣ligitis, nullatenus omittatis: Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Cantuariensis, ac Archidiaconos, totúmque Cle∣rum vestrae Diocesis; quòd iidem Prior & Archiliaconi, in propriis personis suis, ac dictum Capitulum per unum, idémque Clerus per¦duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem porestarem ab¦ipsis Capitulo & Clero divisim habentes, praedictis Crastino & loco personaliter intersint ad consentiendum hiis, quae tunc ibidem de Communi Consilio dicti Regni nostro (divina favente clementiâ) conti¦gerit ordinari, aliquo mandaro nostro vobis priùs in eâ parte 〈◊〉〈◊〉 non obstante. Teste Rege apud Westm’ 3. die Augusti.
Per Breve de Privato Sigillo.