Page 451
Anno 34 Hen. VI.
Claus. in dorso m. 12.
REX dilecto & fideli suo Thomae Stanley, Domino de Stanley, * 1.1 Salutem. Quia nos, de avisamento & assensu Consilij nostri, pro quibusdam arduis & urgentibus negotiis, nos statum & defensio∣onem Regni nostri Angliae, ac Ecclesiae Anglicanae concernentibus, quoddam Parliamentum nostrum apud Westmonasterium teneri ordina∣vimus; & ibidem vobiscum, & cum Praelatis, Magnatibus, & Proce∣ribus dicti Regni nostri Colloquium habere & Tractatum; vobis in fide & ligeanciâ, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo manda∣mus, quòd, consideratis dictorum negotiorum arduitate, & periculis imminentibus, cessante quacunque excusatione, in dicto Parliamento nostro, cum omni festinatione personaliter intersitis, nobiscum, ac cum Praelatis, Magnatibus, & Proceribus praedictis, super dictis nego∣tiis tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri: Et hoc sicut nos, & honorem nostrum, ac salvationem, & defensionem Regni, & Ecclesiae praedictorum, expeditionémque negotiorum nostrorum diligitis nulla∣tenus omittatis. Teste Rege apud Westm’ vicesimo die Januarij.
Per ipsum Regem & Consilium suum in Parliamento.