REX venerabili in Christo Patri J. eâdem gratiâ Cardinali & * 1.1 Archiepiscopo Cantuar’, totius Angliae Primati, Salutem. Quia de avisamento Consilij nostri, pro quibusdam arduis & urgen∣tibus negotiis, nos, statum & defensionem Regni nostri Angliae, ac Ecclesiae Anglicanae concernentibus, quoddam Parliamentum nostrum apud Reding, sexto die Martij proximò futuro teneri ordinavimus; & ibidem vobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus & Proce∣ribus dicti Regni nostri Colloquium habere & Tractatum; vobis, in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo man∣damus; quòd, consideratis dictorum negotiorum arduitate, & pe∣riculis iminentibus; cessante quâcunque excusatione, dictis die & loco personaliter intersitis, nobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus praedictis, super dictis negotiis Tra∣ctaturi, vestrúmque Consilium impensuri; Et hoc, sicut nos & honorem nostrum, ac salvationem & defensionem Regni nostri, & Ecclesiae praedictorum, expeditionémque dictorum negotiorum dili∣gitis, nullatenus omittatis: Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Cantuariensis, ac dictum Capitulum per unum; idémque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & suffici∣entem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero divisim habentes, praedictis die & loco personaliter intersint, ad consentiendum hiis, quae tunc ibidem, de Communi Consilio dicti Regni nostri (di∣vinâ favente clementiâ) contigerit ordinari. Teste Rege apud Westmonasterium 20. die Januarij.
Per ipsum Regem.