Anno 23 Hen. VI.
Claus. in dorso m. 21.
REX venerabili in Christo Patri J. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia pro qui∣busdam arduis & urgentibus negotiis, nos, statum & defen∣sionem Regni nostri Angliae, ac Ecclesiae Anglicanae concernentibus, quoddam Parliamentum nostrum apud Westm’ xxv. die Februarij proximò futuro teneri ordinavimus; & ibidem vobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni nostri Col∣loquium habere & Tractatum; vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus; quòd, &c. Teste Rege apud Westm’ xiij. die Januarij, Anno Regni sui xxiij.
Consimilia Brevia diriguntur Archiepiscopo & Episcopis & aliis subscriptis, sub eâdem Datâ; viz.
- Johanni Cardinali & Archiepiscopo Ebor’, Angliae Primati.
- Henrico Cardinali Angliae, Episcopo Winton’.
- R. Episcopo London’.
- [Caeterisque Episcopis: Necnon Abbatibus & Prioribus.]
REX charissimo Avunculo suo Humfrido Duci Gloucestriae, Salu∣tem. Quia, &c. ut suprà usque ibi Tractatum; & tunc sic, vobis in fide, &c. Teste, ut suprà.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, sub eâdem Datâ; viz.
- Richardo Duci Eborum.
- Willielmo Marchioni Suff.
- Johanni Duci Norfolciae.
- Henrico Comiti Northumb’.
- Johanni Duci Exon’.
- Thomae Comiti Devon’.
- Humfrido Duci Buckingh’.
- Willielmo Comiti Arundell.
- Edmundo Marchioni Dorcestr’.
- Radulpho Com’ Westmerland.
- ...