REX venerabili in Christo Patri H. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia de avisa∣mento & assensu Consilij nostri, pro quibusdam arduis & urgentibus negotiis, nos statum, & defensionem Regni nostri Angliae, & Eccle∣siae Anglicanae concernentibus, quoddam Parliamentum nostrum apud Westmonasterium, in Crastino Sancti Martini proximò futuro teneri or∣dinavimus; & ibidem vobiscum, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni nostri, Colloquium habere & Tractatum; vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungen∣do mandamus; quòd, consideratis dictorum negotiorum arduitate, & periculis imminentibus, cessante quâcunque excusatione, dictis die & loco personaliter intersitis, nobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magna∣tibus, & Proceribus praedictis, super dictis negotiis tractaturi, ve∣strúmque Consilium impensuri: Et hoc, &c. nullatenus omittatis: Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Cantuariensis, ac Archidiaconos, totúmque Clerum vestrae Diocesis; quòd iidem Prior & Archidiaconi, in propriis personis, ac dictum Capitulum per unum, idémque Clerus per duos Procuratores idoneos plenam & suf∣ficientem potestatem, ab ipsis Capitulo & Clero divisim habentes, praedictis die & loco personaliter intersint, ad consentiendum hiis, quae tunc ibidem de Communi Consilio dicti Regni nostri (Divinâ fivente clementiâ) contigerint ordinari. Teste Rege apud Gildeford, vicesimo sexto die Septembris.
Per ipsum Regem.