REX venerabili in Christo Patri H. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia de avisa∣mento & assensu Consilij nostri, pro quibusdam arduis & urgenti∣bus negotiis, nos, statum & defensionem Regni nostri Angliae, & Ec∣clesiae Anglicanae concernentibus, quoddam Parliamentum nostrum apud Cantebrigiam vicesimo primo die Januarij proximo futuro, teneri or∣dinavimus; ac ibidem vobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnati∣bus, & Proceribus dicti Regni Colloquium habere & Tractatum; vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injun∣gendo mandamus; quòd considerantes dictorum negotiorum arduitate, & periculis imminentibus; cessante quâcunque excusatione, dictis die & loco personaliter intersitis nobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus praedictis, super dictis negotiis tractaturi, vestrumque Consilium impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem no∣strum, & salvationem & defensionem Regni & Ecclesiae praedictorum, expeditionémque dictorum negotiorum nostrorum diligitis, nullate∣nus omittatis: Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Cantuariensis, ac Archidiaconos, totumque Clerum vestrae Diocesios, quod iidem Prior & Archidiaconi in propriis personis suis; & dictum Capitulum per unum, idémque Clerus per duos Procuratores ido∣neos plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero divisim habentes, praedictis die & loco personaliter intersint, ad consen∣tiendum hiis, quae tunc ibidem de Communi Consilio dicti Regni no∣stri (Divinâ favente clementiâ) contigerit ordinari. Teste Rege apud Westm’ xxix. die Octobris.
Per ipsum Regem & Consilium.