Anno 5 Hen. V.
Claus. in dorso m. 11.
REX venerabili in Christo Patri H. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia de avisa∣mento Consilij nostri, pro quibusdam arduis & urgentibus negotiis nos, statum, & defensionem Regni nostri Angliae, ac Ecclesiae Anglicanae con∣tingentibus, quoddam Parliamentum nostrum apud Westm’ xvj. die Septembris proximò futuro, teneri ordinavimus; & ibidem vobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni no∣stri Colloquium habere & Tractatum; vobis in fide & dilectione, qui∣bus nobis tenemini, &c. (verbatim, ut in primâ Summonitione Anni ter∣tij usque ad finem) Et tunc sic. Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westm’ quinto die Octobris.
Consimilia Brevia diriguntur Archiepiscopo & Episcopis subscriptis, sub eâdem Datâ, &c. viz.
- H. Archiepiscopo Eborum, Angliae Primati.
- R. Episcopo London’, caeterisque Episcopis: Necnon Abbatibus & Prioribus.
REX charissimo Avunculo suo Thomae Duci Exon’, Salutem. Quia &c. ut supra, usque ibi Tractatum: Et tunc sic, vobis in fide & ligeanciâ, quibus nobis tenemini, &c. ut supra. Teste ut supra.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis sub eâdem Datâ, viz.
- Charissimo Consanguineo suo Henrico de Percy, Comiti Nor∣thumbriae.
- Edwardo Courtenay, Comiti De∣von’.
- Magistro Thomae de la Warre.
- Charissimo Consanguineo suo Radulpho Nevill, Comiti West∣merland.
- Willielm de Ferrariis (de Groby).
- ...Hugoni Burnell.
- ...Johanni de Welles.
- ...