Adhuc eodem Anno 3 Hen. IV.
Claus. in dorso part. 2. m. 3.
REX venerabili in Christo Patri Th. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Licèt nuper per Breve nostrum vobis mandaverimus; quòd ad Parliamen∣tum nostrum, quod apud Westm’ in Crastino Exaltationis S. Crucis proximò futuro teneri ordinavimus, personaliter interessetis: Quibus∣dam tamen certis de causis nos ad praesens moventibus, dictum Par∣liamentum usque ad Crastinum S. Michaelis proximò futurum, apud Westm’ tunc tenendum, duximus prorogandum; vobis igitur in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo manda∣mus; quòd, cessante quâcunque excusatione, apud Westm’ ad Crasti∣num S. Michaelis praedictum personaliter intersitis, nobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus Regni nostri Angliae super certis negotiis, nos, statum & defensionem dicti Regni nostri ac Ecclesiae Anglicanae concernentibus Tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri; Et hoc, sicut nos & honorem nostrum ac salvationem & defensionem Regni & Ecclesiae praedictorum, expeditionémque dicto∣rum negotiorum diligitis, nullatenus omittatis; Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Cantuariensis, ac Archidiaconos, to∣túmque Clerum vestrae Diocesis; quòd iidem Prior & Archidiaconi, in propriis personis suis, ac dictum Capitulum per unum, idémque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem pote∣statem ab ipsis Capitulo & Clero divisim habentes, apud Westm’ ad