Anno primo Regis Henrici Quarti.
Claus. in dorso part. 2. m....
REX venerabili in Christo Patri Th. eâdem gratiâ Archiepis∣copo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia de avisamento Consilij nostri, pro quibusdam arduis & urgen∣tibus negotiis, nos, statum & defensionem Regni nostri An∣gliae, ac Ecclesiae Anglicanae contingentibus, quoddam Par∣liamentum nostrum apud Eboracum, die Mercurij proximò ante Festum Omnium Sanctorum proximo futuro, teneri ordinavimus; & ibidem vo∣biscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Reg∣ni nostri Colloquium habere & Tractatum; vobis in fide & ligeanciâ, qui∣bus nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus; quod considera∣tis dictorum negotiorum arduitate, & periculis iminentibus; cessante quâcunque occasione, dictis die & loco personaliter intersitis nobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus praedictis, super dictis negotiis tractaturi vestrúmque Consilium impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem nostrum, ac salvationem & defensionem Reg∣ni & Ecclesiae praedictorum, expeditionémque dictorum negotiorum diligitis, nullatenus omittatis: Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Cantuariensis, ac Archidiaconos totúmque. Clerum ve∣strae Diocesis; quod iidem Prior & Archidiaconi in propriis personis suis; ac dictum Capitulum per unum, idémque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Ca∣pitulo & Clero divisim habentes, dictis die & loco personaliter inter∣sint, ad consentiendum hiis, quae tunc ibidem de Communi Consilio ipsius Regni nostri (Divinâ favente clementiâ) contigerit ordinari. Teste meipso apud Westm’ ix. die Septembris.
Per Breve de privato Sigillo.