Adhuc eodem Anno 11 Hen. IV.
Claus. in dorso m. 27.
REX venerabili in Christo Patri Thomae eâdem gratiâ Archiepis∣copo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Licèt nu∣per de avisamento Consilij nostri, quoddam Parliamentum nostrum apud Bristoll in Quindenâ S. Hillarij proximò futurâ teneri ordinavi∣mus, vobisque ibidem cum caeteris Praelatis, Magnatibus & Proceri∣bus Regni nostri Angliae (prout convenit) interesse mandaverimus: Quibusdam tamen certis & notabilibus de causis bonum publicum to∣tius Regni nostri concernentibus, dictum Parliamentum apud Westm’ in Quindenâ praedictâ teneri volumus & haberi: Et ideo, vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus; quòd, consideratis causis supradictis, cessante quâcunque excusatione, dictis die & loco personaliter intersitis nobiscum, ac cum caeteris Prae∣latis, Magnatibus, & Proceribus praedictis, super certis negotiis nos, statum & defensionem dicti Regni nostri, ac Ecclesiae Anglicanae con∣tingentibus tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem nostrum ac salvationem & defensionem Regni & Ec∣clesiae praedictorum, expeditionémque dictorum negotiorum diligitis nullatenus omittatis: Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Cantuariensis, ac Archidiaconos totúmque Clerum vestrae Dio∣cesis; quòd iidem Prior & Archidiaconi in propriis personis suis, ac