ARNOLDI ABBATIS BONAE-VALLIS MEDITATIONES.
1 1.1 NOli timere, filia Sion: ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, & sedens super pul∣lum filium subjugalis. Veni Domine Jesu: veni, desiderate cunctis gentibus, quia dormivit anima mea prae taedio morae tuae, & o∣culi mei languerunt prae inopia luminis tui. Orere sol amabilis, ut excat homo ad opus suum & ad opera∣tionem suam usque ad vesperam: & operetur non ci∣bum qui perit, sed qui permanet in aeternum. Noli timere, filia Sion; timere pusillorum est. Ideo ad∣huc filia, quia times; nondum Jerusalem sed filia Sion, hoc est, specula; ergo disce speculari. No∣li timere, quia timor oculum turbat, hilaris pupilla lucide speculatur; fides est pupilla oculi tui. Quo∣modo pupilla oculi subtilissima est, & nisi impigre & sollicite custodiatur à palpebris, levissimo tenuissi∣mi pulveris tactu confunditur: sic acies fidei nisi per∣vigilem semper habeat custodiam, nihil citius con∣turbatur. Sed noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit tibi, oritur tibi sol, qui & te custodiat & illuminet, & perducat te ubi pulvis non est: venit tibi mansuetus, qualis ipse est, talem te esse vult. Mansuesce jugum ejus portare, ut & ipse sedeat su∣per te asinam suam & pullum filium subjugalis. Et quae est haec asina? Ipsa quae caro vocatur, & mu∣lier & virago, quia de viro sumta est. Et quis est pullus ejus? Masculus vir. Et quomodo pullus ejus est? Quia non prius quod spirituale est, sed quod a∣nimale; deinde quod est spirituale. Prius caro doma∣tur, ut sub jugo habilis sit, deinde nascitur pullus & roboratur, ut sessorem suum portare possit. Et qua∣re filius subjugalis? quia sub viro est mulier, & mu∣lieris caput vir: & tamen filius est subjugalis, quia per mulierem vir, sed in dolore pariet. Sedeat super utrumque rex mansuetus faciens pacem, ne haec sibi invicem adversentur. Sedeat, inquam, ut spiritus imperet carni, & caro obtemperet spiritui: spiritus autem & caro obediant suo creatori.
Venit mansuetus, venit tibi; & tu non vadis ei? Egredere de terra carnis tuae, de cognatione mentis tuae, & de domo patris tui: de memoria patris tui, Pater tuus Amorreus & mater tua Hethaea: hujus pa∣tris obliviscere, & tunc concupiscet rex decorem tuum. Decor magnus est, si audis & vides & incli∣nas aurem tuam. Audis per obedientiam, vides per intelligentiam, inclinas aurem tuam per humilitatem: hic decor, haec gloria omnis ab intus est in fimbriis aureis; hunc decorem tuum rex mansuetus concupis∣cet. Egredere de civitate, quia vidi, inquit, ini∣quitatem & contradictionem in civitate. Egredere cum pueris Hebraeis qui transeunt simpliciter in occur∣sum Domini. Steme in via ramos olivarum, ut ope∣ra misericordiae pedibus ejus accommodes. Accipe fron∣des palmarum, ut triumphes de principibus tenebra∣rum. Nihil in te resideat quod in occursum Jesu non prodeat: quia nec una ungula in AEgypto Pharaoni relinquenda est: manus & cor linguae concinant ho∣sanna in excelsis.
Videns vidisti Domine Deus afflictionem populi tui, qui est in AEgypto, & inclinasti coelos tuos, & descendisti liberare nos. Indulta est & mihi, Domi∣ne, modica quies ab operibus tenebrarum durissimis; quibus mentem meam vehementer afflixit importunus exactor Pharaonis, & sabbati tui praeparatio jam lae∣tificavit animam meam. Veruntamen nondum usque ad speculum perveni, ubi plenius intelligam pustulas & naevos qui maculant faciem meam, qui valde displi∣cent in oculis tuis; quum & si lavero me nitro, & multiplicavero mihi herbam Borith, maculata sum ini∣quitate mea.
Et tunc, Domine, passionis tuae dies urgere nos deberent magis quam praeposiri Pharaonis: quum in operibus tuis justitia est, & pax & gaudium in Spiri∣tu sancto. Nos autem dormitamus, te, Domine, pro nobis orante: quia oculi nostri tempore nostro gravati sunt. Suscita nos ut vigilemus & oremus, ne incidamus in tentationem: quoniam tribulatio valde proxima est nobis, quam cito clauditur oculus ne te videat: collabitur pes noster in hoc mari magno & spatioso manibus, ubi sunt reptilia quorum non est numerus, quae somniorum ••uorum phantasiis infen∣tam ludificant animam, & trahunt in cor maris, unde non facilis ad superiora reductus est: nisi tu emittas manum tuam de alto, & liberes nos de aquis mul∣tis. Suscita nos, Domine, ut tecum vel una hora vigilemus & oremus. Quis autem est qui tecum una hora vigilet? Avulsus enim es à nobis quantum jactus est lapidis, & agonizas prolixius, ita ut gutta san∣guinis tui decurrat in terram; longe, longe avulsus es à nobis, quia lapis abscisus est à monte sine manibus,