quinaverunt, virgines enim permanserunt: hi sunt qui sequuntur agnum quocunque ierit.
Neque enim tantum masculis continentiae gratiam Dominus repromittit, & foemi∣nas
praeterit; sed quoniam foemina viri portio est, & ex eo sumta atque formata est,
in scripturis fere omnibus protoplastum Deus loquitur: quia sunt duo in carne una, &
in masculo simul significatur & foemina.
Quod si Christum continentia sequitur, & regno Dei virginitas destinatur, quid est
illis cum terreno cultu & cum ornamentis; quibus dum hominibus placere gestiunt,
Deum offendunt, non cogitantes esse praedictum: qui hominibus placent confusi sunt,
quoniam Deus nihil fecit illos? Et Paulum quoque gloriose & sublimiter praedicasse.
Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem. Continentia vero & pudi∣citia
non in sola carnis integritate consistit, sed etiam in cultus & ornatus honore pari∣ter
ac pudore, ut secundum Apostolum, quae innupta est, sancta sit & corpore, & spi∣ritu.
Instruit Paulus & dicit: Coelebs cogitat ea quae sunt Domini, quo modo
placeat Deo. Qui autem matrimonium contraxit, cogitat ea quae sunt mundi hujus,
quo modo placeat uxori. Sic & virgo & mulier innupta cogitat ea, quae Domini,
ut sit sancta & corpore & spiritu. Virgo non esse tantum, sed & intelligi debet, &
credi, ut nemo cum virginem videt, dubitet, an virgo sit. Parem se integritas
in omnibus praestet, nec bonum corporis cultus infamet. Quid ornata, quid comta
procedit, quasi maritum aut habeat, aut quaerat? Timeat potius placere, si virgo est,
nec periculum sui appetat, quae ad meliora & divina se servat. Quae virum non ha∣bent,
cui placere se simulent; integrae & purae non tantum corpore, sed etiam spi∣ritu
perseverent. Neque enim fas est virginem ad speciem formae suae comi, aut
de carne, & de ejus pulcritudine gloriari, cum nulla sit illis magis quam adversus car∣nem
colluctatio, & vincendi corporis ac domandi obstinata certatio. Paulus forti
ac sublimi voce proclamat: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu
Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, & ego mundo: & virgo in Ecclesia de
specie carnis ac de corporis pulcritudine gloriatur? Addit Paulus & dicit: Qui enim
sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis, & concupiscentiis: Et quae se con∣cupiscentiis
carnis & vitiis renuntiasse profitetur, in iisdem quibus renunciaverat;
invenitur? Deprehenderis virgo, detegeris. Aliud esse te jactas, & affectas. Macu∣lis
te concupiscentiae carnalis aspergis, cum integritatis candidata sis, & pudoris.
Clama, inquit Esaiae Dominus: Omnis caro foenum, & omnis claritas ejus ut flos
foeni. Aruit foenum, & flos decidit: sermo autem Domini manet in aeternum.
Neminem Christianum decet, & maxime virginem non decet, claritatem ullam
computare carnis & honorem, sed solum appetere sermonem Dei, bona in aeternum
mansura complecti. Aut si in carne sit gloriandum, tunc plane quando in nomi∣nis
confessione cruciatur, quando fortior femina viris torquentibus invenitur; quando
ignes, aut cruces, aut ferrum, vel bestias patitur, ut coronetur. Illa sunt carnis pre∣tiosa
monilia, illa corporis ornamenta meliora.
Sed sunt aliquae divites, & facultatum ubertate locupletes, quae opes suas praeferant,
& se bonis suis uti debere contendant. Sciant primo illam divitem esse, quae in Deo dives est: illam esse locupletem, quae locuples in Christo est: bona illa esse, quae
sunt spiritalia, divina, coelestia, quae nos ad Deum ducant, quae nobiscum apud Deum
perpetua possessione permaneant. Caeterum quaecunque terrena sunt in seculo ac∣cepta,
& hic cum seculo remansura, tam contemni debent, quam mundus ipse con∣temnitur,
cujus pompis & deliciis jam tunc renunciavimus, cum meliore transgressu
ad Deum venimus. Joannes nos excitat & hortatur spiritali & coelesti voce con∣testans:
Nolite, ait, diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis
dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo: quoniam omne quod in mundo
est, concupiscentia carnis est, & concupiscentia oculorum, & ambitio seculi, quae
non est à Patre, sed ex concupiscentia seculi. Et•• mundus transibit & concupi∣scentia
ejus. Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quo modo
& Deus manet in aeternum. AEterna igitur & divina sectanda sunt, & omnia de Dei
voluntate facienda sunt, ut Domini nostri vestigia, & magisteria sectemur, qui
monuit & dixit: Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem