virgo, jam non erat passer, sed Aglaidas stans foras
ante pinnam fenestrae virginis, & erat juvenis in
angustia, nec poterat salire propter nimiam altitudi∣nem, nec habebat quo fugeret. Tunc sancta virgo
sensit quomodo ibi devenerat per Daemonum dolum;
Et miserta est ejus ne cadens creparet & periret, con∣signans
se vocavit domesticos suos, ut deponerent eum
per scalam à fenestra, & monebat eum dicens: Cessa
ab hac insania, melius est tibi sobrie vivere. Tunc
Sancta virgo mandavit expelli eum foras ab atrio, &
non tradi eum judici, ne periret secundum legis judi∣cium
quasi maleficus. Ego autem iterum multis ar∣gumentis
eam appetivi, & nullo modo diabolico spi∣ritu
potui eam superare, nec ulla ars potuit eam vin∣cere
maligni, nec infirmitates, nec vexationes, non
timor, non dolores, non phantasiae, non minae, non
blanditiae, non vanae cogitationes, non substantia
promissa, non escarum dulcium desiderium, non
condemnationes, non latronum superventus, non do∣lositates,
non gravis timor. Ergo quia multum rugie∣bat
Diabolus adversus eam, gravavit eam pessima infir∣mitate,
ita ut medici desperarent de ea. Parentes au∣tem
plorabant & lugebant, ipsa vero signans se dixit eis:
Non moriar, nec enim sentio infirmitates, sed quasi
transmissio febris ex aeris spiritu fit mihi. Quid autem
non feci contra virginem? Ipsa vero frequenter victoria
Christi utebatur, quae est in ea; signans enim se, fuga∣bat
quae fiebant adversus eam opera Draconis iniqui.
Post multa haec & tanta, cum vidissem quia nihil
Christi superat signum; (multi enim & de eis qui nu∣per
crediderant, sanitates faciebant, & daemonibus
tanquam malis servis imperabant. Ad Diabolum dixi,
O miserabilis, & omnis erroris thesaure, fons ini∣quitatum,
inimice veritatis, ut quid meam animam
festinasti perdere? Si autem umbra Christi superat te
& omnem virtutem tuam; quid poteris facere si ipse
Christus tibi minatus fuerit? Si solummodo nominatur
& tu evanefcis; quid erit si ipse Christus venerit? Si
signum ejus infirmum te facit; quid eris si te fortis
manus ejus percusserit? Si signum ejus fogat te; ubi
eris si ipsum brachium excelsum ejus adversum te sen∣tentiam
dederit? Si Christus nominatur & tu com∣bureris
cum omnibus legionibus Daemonum tuorum;
cum venerit Christus faciet vos ardere flamma ignis
aeterni. Consignat suos cultores, & non audes nec
potes eos tangere. Cognovi & tentavi quia nihil es,
inimice Domini & veritatis. Cognovi quia nulla tibi
potest adesse virtus; quae autem praestare putaris, phan∣tasmata
sunt & umbrae; & quod promittis, menda∣cium
est & vanitas. Cognovi quia nulla tibi ad uti∣litatem
adest operatio, neque enim tu, neque leges
tuae, neque dispositiones tuae, neque figurae tuae,
quibus te putas per phantasias resistere dispositioni
Dei, aliquid sunt nisi error & mendacia. O ma∣ligne,
perdidisti meam animam, exterminasti vi∣tam
meam, omnem meam spem perdidisti, & animae
salutem in infernum demersisti. Erravi, O viri ami∣ci,
erravi! & in magnam impietatem cecidi, obau∣diens
impiissimo Draconi: insipiens factus sum, Dia∣bolo
obsecutus: in vanum mihi fuerunt omnes la∣bores,
& vanae sapientiae doctrinae. Item dico tibi
Diabole, Vae mihi misero qui tanta sustineo; nam
& vapulo à conscientia mea pro eis quibus erravi cre∣dens
tuis legibus. Ut quid multas erogavi substan∣tias!
O maligne refuga veritatis & bonitatis! quia &
in literis cooperabaris mihi, ne cognoscerem tuam se∣ductionem.
Vae mihi! per omne tempus vitae meae
vanus fui. Supervacuus factus est labor meus, e∣ruditio,
peregrinatio expensa. Si autem dedissem
omnia illa pauperibus, haberem vel modicam sa∣lutem.
O immundissime Diabole! obaudiens tibi
ego in tantis laboribus, velut sepulchrum fui in mun∣do,
forte & post mortem decantatio ero. Ego ipse
mihi noxius fui gaudens in tuis erroribus. Sed o∣portet
me adorare Deum si me suscipiat; oportet me
ad Christum accedere, si non me repellat; oportet
me deprecari sanctum Spiritum, quia irritavi illum.
Oportet Christianis prosternere, si me susciperent in
viam veritatis. Oportet me ad sanctam Justinam fle∣xis
genibus deprecari ut pro me oret Dominum. Va∣de
à me Diabole omnis justitiae aliene, recede de ani∣ma
mea omnis creaturae Dei adversarie. Diabolus au∣tem
haec audiens insurrexit mihi, volens me occi∣dere,
& ruens super me necare me volens, & minus
modice fuit ne me necaret. Cum autem non esset in
me virtus, ipso Diabolo premente, rememoratus
sum signi Christi, & paratus ut expugnarer, dixi:
Christe Justinae Domine miserere mei, & statim ac∣cepi
virtutem de invocatione Christi, & movens ma∣num
meam consignabam me, & statim inimicus re∣cessit
à me, solutus sicut fumus. Postea cum surrexis∣sem,
vidi eum quia tenebat gladium, & impetum fa∣ciebat contra me. Ego autem consignans meum cor,
superavi omnem virtutem ejus omni experimento.
Vere tunc cognovi crucis virtutem quia destructio
Diaboli est; sic enim & sancta Justina vicit eum, &
omnem exercitum daemonum ejus. Tunc minabatur
& dicebat, quia non te salvabit, nec liberabit de ma∣nibus
meis Christus: nam & omnes impios abomina∣tur,
nunc autem cum dolo te adjuvabit, ut & gratia
mea te fraudet, & à se projiciat. Cum enim te repu∣lerit,
tunc te accipiens corrumpam, & meis tenebris
te tradam. Fraudatus es mea gratia Cypriane, & cum
cognovisses mea mysteria velut secreta, vadens ad
Christianos triumphasti de me. Ego te accipiam, &
faciam te sentire meam sententiam, Christus autem ne∣minem
de meis suscepit. Tunc ego contremui in ver∣bis
Diaboli, nimis enim conturbatus sum, quia pessi∣me
& astute cum dolo mihi respondit.
Propter quod, viri fratres, obsecro vos miseremi∣ni
mei, si possum ad Christum accedere dicite mihi.
Et respondit mihi quidam de his qui me visitabant
Christianis, & dixit mihi: Confide Cypriane quia Chri∣stus
suscipiet te, Ignorans enim egisti haec errore dedu∣ctus.
Et ego dixi illi, Amice, putasne sicut dixit Dia∣bolus
ita faciet mihi Christus: Ne forte repellat me, ut