S. Cæcilii Cypriani Opera recognita & illustrata a Joanne Fello, Oxoniensi episcopo. Accedunt Annales Cyprianici, sive, Tredecim annorum, quibus S. Cyprianus inter Christianos versatus est, brevis historia chronologicè delineata a Joanne Pearsonio, Cestriensi episcopo.
Cyprian, Saint, Bishop of Carthage., Pearson, John, 1613-1686. Annales Cyprianici. aut, Fell, John, 1625-1686., Dodwell, Henry, 1641-1711.

DE ABLUTIONE PEDUM.

JAm Sacramenta corporis sui Apostolis Dominus listribuerat, jam exierat Judas, cum repente de mensa surgens, linteo se praecinxit, & ad genua Petri, lavaturus pedes ejus, ipse genibus flexis Dominus servo consummatae humilitatis obtulit famulatum. Et ne quid consummationi doctrinae de∣esset, inter fixa & immobilia praecepta, & ea quae moveri possunt & repeti, distinctionem posuit; ut ceteris immu∣tabiliter semel statutis,1 ultima lavacri species quotidia∣nis expiationibus commodata, commendaretur fidelibus: & sicut lex per singulas offensiones propria sacrificia re∣quirebat, unum figeretur fidei Christianae remedium; ad quod curreret, quoties se cognosceret offendisse. Quod quidem Petro nondum fuerat revelatum; quippe qui hu∣jus traditionis nondum audierat disciplinam.

Docetur ergo quae sit baptismi & aliorum sacra∣mentorum stabilitas, & quantuma ad expiationem proficiat humilis pietas & pia humilitas; & quomodo omni tempore prosequenda & repetenda sit ablutio pedum, per quam recte cognitam & intellectam, adhaerentes animae sordes quotidiana satisfactione la∣vantur.2 Nam baptismum repeti, Ecclesiasticae prohibent regulae: & semel sanctificatis nulla dein∣ceps manus iterum consecrans praesumit accedere. Nemo sacros ordines semel datos iterum renovat; ne∣mo sacro oleo lita iterum linit aut consecrat, nemo impositioni manuum vel3 ministerio derogat sacerdo∣tum: quia contumelia esset Spiritus sancti, si evacua∣ri posset quod ille sanctificat, vel aliena sanctificatio emendaret, quod ille semel statuit & confirmat. Ip∣se summus sacerdos sui est sacramenti institutor & au∣ctor, in ceteris homines Spiritum sanctum habuere doctorem; & sicut par est Spiritui sancto & Christo divinitas, ita in suis institutis aequa est auctoritas & potestas: nec minus ratum est quod dictante Spiritu sancto Apostoli tradiderunt, quam quod ipse tradidit, & in sui commemorationem ieri praecepit. Manet singulis propria dignitas, & uniformis in suo genere stat actio omnium; nihil addi, nihil subtrahi, nihil potest corrigi vel mutari.

4 Ornata & honorata est Ecclesia quasi paradisus, in amplitudinis suae umbilico fontem continens gratiae singularis, flumina creans in vitam aeternam salientia, vivam habens originem & decursum perennem. Hinc egredientia quatuor Evangelii flumina per universum mundum secum regenerationis evehunt lavacrum; & de abdito & secretissimo Spiritus sancti munere hujus b gratiae liquor emanat, sic lavans quos parentalis labes infecerat, ut nec actualis, nec originalis macu∣la aliqua sui post ablutionem illam vestigia derelin∣quat. Praeteritis lotis, vita deinceps arbitrio est pro∣prio deducenda; ita tamen ut actualibus aliquan∣do Page  79 recrudescentibus jam non imputentur originalia, nec propter illa damnationi obnoxiusa sit, cui se∣mel illa sunt in baptismo indulta. In originalibus enim corruptio naturae abjici & exterminari meruerat; sed quia non erat voluntas in culpa, providit Deus generali damnationi remedium, & suae sententiam ju∣stitiae temperavit, haereditarium onus à sobole remo∣vens, & misericorditer ablutione & unctione medici∣nali corruptionis primitivae fermentum expurgans. Sed in eos qui post indulgentiae hujus gratiam voluntarii per peccata evagati sunt; qui proprio abutuntur arbi∣trio, & voluntate non necessitate ducuntur; indigna∣tio & ira non immerito redit: nec in morte Christi alquis eis superest quaestus, sed justissime cos benefi∣cia contmta condemnant.

b Nunc contemtum suum non statim ulciscitur Deus, nec per singulas offensas judicantis ira discur∣rit, nec obstruxit fonti misericordiae suae ostia mea∣tusque multiplices; sed obviat fugientibus, & cogit regredi desperatos, ostendens eis poenitentiae viam, qua nulla latior invenitur: & reversis dat ut iterum cis possint sacramenta injuriata prodesse, quorum si poenitentia non subesset, nullo modo deinceps expe∣riri possent effectum. Propter hoc, benignissime Domine, pedes lavas discipulis: quia postc ba∣ptismum 1 quem sui reverentia non patitur iterari, aliud lavacrum procurasti, quod nunquam debeat intermitti: tamen ipse quod doces facis, ut quanti quaestus hoc opus sit, ex tua bonitate discamus, & inclinata ad pedes nostros altitudine tua, stans adversus proxi∣mum, & erigens se contra Deum confundatur super∣bia hominum, & ad humilitatem Dei noverit de se humilia sapere lutum.

Pavent discipuli, nec audent obloqui, & quasi ec∣stasis d teneat eos, vel2 mens alias rapta peregrine∣tur, nec magistro resistere; neque quid hoc sit, vel cure fiat inquirunt. Solus Petrus sciens quia per∣hibuerat ei testimonium quod filius Dei vivi esset, & quia verba vitae aeternae haberet, judicans apud se in∣dignum & inconveniens, sanctum sanctorum flectere genua ad pedes peccatorum.3f Neutiquam, in∣quit, tu mihi pedes ablues, & hujus humilitatis susti∣nere obsequium, non est nostrum, qui adorare debe∣mus in loco ubi stant pedes tui, & satis est nobis quod sicut catuli de mensae tuae reliquiis manducamus. Hoc in muliere peccatrice aliquando passus es, nec dedignatus es in mensa solenni multis convescentibus infamis personae suscipere famulatum; eujus devotio usa est ibi capillis pro linteo, oculis pro catino, la∣crymis pro baptismo, tetigit, lavit, & unxit un∣guento. Mactata intrinsecus anima proprium in san∣cta sanguinem intulit; singula suum praebuere mini∣sterium, cor contritum erupit in lacrymas, fides lavit, caritas unxit. Haec multa in conspectu tuo congerens holocausta, de fonte cordis fletus hausit quos protulit: de poenitentiae pyxide unguenta quae obtulit, capurque pro suppedaneo stravit, crinibus circumfusis pedes sacros involvit & tersit. Nihil sibi de se retinens, totam se tibi devovit, & tu affectum potius quam factum attendens, ungebas ungentem, abluebas lavantem, tergebas intrinsecus poenitentem Superbo oculo Simon leprosus hanc clementiae tuae diligentiam non poterat intueri, sed moleste ferebat quod tangi se ab hujusmodi persona Dominus sustine∣bat. Qui si leprae suae te attenderet mundatorem, non dedignaretur si de plenitudine gratiae tuae alii ac∣cipiunt, si lavas immundos, si justificas impios, si re∣vocas exules & abjectos.

Honor tuus Deus judicium diligit, & aequum est ut omnis terra adoret te, & in nomine tuo omne ge∣nu flectatur: verum quod tu ante figmentum tuum curvaris, quod servis pedes abluis; non competit majestati. Habebat in excusatione sua zelum Dei Pe∣trus, sed non secundum scientiam: & tolerabile ali∣quo modo videretur quod humilitas suggerebat, si non obstinatio resistere praeceptori niteretur. Non lavabis, inquit, mihi pedes in aeternum. Egog si oportuerit me mori tecum, paratus sum. Hoc enim debeo,h hoc amplector. Pro te libenter cervicem porrigo percussori, sed Deum meum & Dominum meum ad pedes meos prostratum non patior, non au∣dio sustinere.

Simili modo & Joannes venienti Domino ad baptis∣mum tentavit resistere, sed mansuetius increpatus, illico obedivit: & quia super hoc etiam responsum acceperat, licet territus acquievit. Sed differentiam causae hujus Petrus intelligens, lavare magistrum & obsequi ei tolerabile judicabat. Lavari autem ab eo, & tantam humilitatis ejus pati dejectionem, ita vide∣batur indignum, ut omnino cogi non posset, nisi interminatio periculosissima coartaret. Ait ei Domi∣nus: Nisi lavero te, non habebis partem mecum. Paulatim mysterii hujus declaratur necessitas, quam conditio proposita inevitabilem reddit: & si cum Christo aliter partem habere non possumus, nisi ipse pedes nostros abluat, quandoquidem sic artatur con∣sensus, lavet & tergat, & sacramenti hujus nobis vir∣tutem exponat.

Supra diximus semel lotos baptismate, eodem la∣vacro ulterius non egere: sed hoc lavacrum quotidia∣nis est excessibus institutum, & jugis retractatio us∣que ad novissima veniens, omnia debet opera & co∣gitatus singulos perscrutari; & affectus per vitia dis∣currentes, vagam instabilemque animam per inania evehentes corrigere & lavare; nec quidquam in vita praetermittere indiscussum, quod gemitibus & suspi∣riis non fuerit expiatum. Hoc cum Dominus suos usque in finem discipulos dilexisset; in fine statuit & dixit neminem posse habere perfectam ablutionem, nisi hac sollicitudine muniatur. Mandatum igitur si∣mul & exemplum complexusi est hoc, ut hoc exemplo instructi, non dedignarentur in alterutrum agere, quod actum est à magistro & mandatok po∣steris religionis auctoritas firmaretur. Unde & sub∣jungit: Si ego Dominus & magister lavi vestros pe∣des, & vos debetis alter alterius lavare pedes. Non erubescat servus, si sacere jubetur quod prius fecit Dominus: nec difficile nobis esse debet, si sicut ille Page  80 nobis donavit, & nos invicem condonemus: quia al∣ter alterius onera comportantes sic legem Christi im∣plemus.

Quotiens igitur cohortamur pusillanimes, & his qui Pharaoni in luto & latere famulati sunt persuade∣mus, ut exeant de AEgypto, quotiens cum infirmis infirmamur, & cum his qui scandalum ferunt urimur; quotiens cum afflictis gemimus: totiens inhaerens lu∣tum peccatorum qua possumus solicitudine lavamus; non quod nostra ablutio ex nobis sufficiat, nisi ad la∣vandum omni tempore nos pius magister accedat. In hoc se periculo fluctuantem laborans anima in Canti∣cis canticorum conqueritur: Lavi, inquit, pedes meos, quo modo inquinabo illos? Quod ablutum est, timet iterum inquinare: sed in via lutulenta vix aliquid solidum ubi pedem figat invenit: & in qui∣bus saepe provoluta est, paludum inquinamenta for∣midat.

Clementissime magister, quotiens ego doctrinae tuae transgressus sum regulas, quotiens edicta tua Domine sancte contemsi: & cum diceres mihi, re∣vertere, non sum reversus; cum minareris, non ti∣mui; cum bonus esses & lenis, exasperans fui; ultra septuagies septies in coelum & coram te peccavi; quis tot sordes abluet? quis abradet stercora conglobata? Quidquid dicat Petrus, necesse est ut ipse nos abluas: neque enim lavare nos possumus, sed in omnibus quae agimus indulgentiae tuae lavacro indigemus. Ad mensae tuae participationem1 Judas proditor est ad∣missus; sed ab hoc lavacro salutari exclusus, lavari in fine non potuit, quia Apostolatus sui honorem de∣testabili cupiditate foedavit. Quia vero apud te fons vitae est, & miserationum quae à seculo sunt profun∣ditas infinita: quos abluisti baptismo, quos lavisti sanguine tuo, quos semper lavas quotidiana peccata donando, transfer à paludibus seculi hujus, & luto vitae praesentis ad2 purgatissimum gloriae tuae regnum, ubi nec scabies ulla, nec lippitudo, ubi nemo fluxum sanguinis patiens, nemo immundus, ubi nullo am∣plius opus est lavacro, configurato corpori claritatis tuae corpore nostro; secundum promissa tua,3 ne∣cesse est ut impleas, & qui incoepisti in nobis opus bonum, perficias solidesque per te Christum Domi∣num nostrum.a