S. Cæcilii Cypriani Opera recognita & illustrata a Joanne Fello, Oxoniensi episcopo. Accedunt Annales Cyprianici, sive, Tredecim annorum, quibus S. Cyprianus inter Christianos versatus est, brevis historia chronologicè delineata a Joanne Pearsonio, Cestriensi episcopo.
Cyprian, Saint, Bishop of Carthage., Pearson, John, 1613-1686. Annales Cyprianici. aut, Fell, John, 1625-1686., Dodwell, Henry, 1641-1711.

EPISTOLA XLIV.

1 Cyprianus Cornelio fratri Salutem.

VENERUNT ad nos,* frater carissime, missi à Novatiano Maximus Presby∣ter & Augendus Diaconus,* & Macheus quidam, & Longinus. Sed enim cum ex literis quas secum ferebant, & ex eorum sermone atque asseveratione, Novatianum Episcopum factum comperissemus, illicitae & contra Ecclesiam Catholicam factae ordinationis pravitate commoti, à communicatione eos nostra statim cohibendos esse censuimus, refutatis interim ac retusis, quae obstinate ac pertinaciter as∣serere tentabant.a Nam & ego & collegae plurimi qui ad me convenerant, expecta∣vimus adventum collegarum nostrorumb Caldonii & Fortunati (quos ad te nuper & coepiscopos nostros qui ordinationi tuae affuerant, legatos miseramus, ut eis adventanti∣bus, & rei gestae veritatem reportantibus, majore auctoritate & elucida per eos proba∣tione, partis adversae improbitas frangeretur. Supervenerunt vero Pompeius & Stepha∣nus Collegae nostri, qui & ipsi quoque ad instruendos istic nos, manifesta secundum gravitatem ac fidem suam indicia ac testimonia protulerunt, ut nec necesse fuerit audiri ultra eos qui à Novatiano venerant missi. Qui cumc2 in statione invidiosis quoque convitiis & clamoribus turbulentis proruerent; & flagitarent, ut crimina quae se afferre ac probare dicebant, publice à nobis, & à plebe cognoscerentur; gravitati nostrae ne∣gavimus convenire, ut Collegae nostri jam delecti & ordinati, & laudabili multorum sententia comprobati,d ventilandum ultra honorem maledica aemulantium voce pa∣teremur. Et quia, quibus refutati & compressi sunt, & illicitis conatibus haeresim fe∣cisse nudati sunt, in Epistolam congerere longum fuit; ex Primitivo compresbytero no∣stro plenissime singula, quando ad vos venerit audietis. Ac ne eorum furens audacia unquam desisteret, hic quoque in schismatis partes Christi membra distrahere, & Catho∣licae e Ecclesiae corpus unum scindere ac laniare nituntur; ut ostiatim per multorum domos, vel oppidatim per quasdam civitates discurrentes, obstinationis suae,f &3 er∣roris sibi quaerant comites. Quibus semel responsum dedimus, necg mandare desisti∣mus, ut perniciosah dissensione & concertatione deposita impietatem esse sciant, ma∣trem deserere: & agnoscant atque intelligant, Episcopo semel facto, & collega∣rum ac plebis testimonioi & judicio comprobato, alium constitui nullo modo pos∣se: k proinde si pacifice sibi, ac fideliter consulunt, si se assertores Evangelii Chri∣sti esse confitentur, prius ad Ecclesiam revertantur. Opto te, frater carissime, semper bene valere.