S. Cæcilii Cypriani Opera recognita & illustrata a Joanne Fello, Oxoniensi episcopo. Accedunt Annales Cyprianici, sive, Tredecim annorum, quibus S. Cyprianus inter Christianos versatus est, brevis historia chronologicè delineata a Joanne Pearsonio, Cestriensi episcopo.
Cyprian, Saint, Bishop of Carthage., Pearson, John, 1613-1686. Annales Cyprianici. aut, Fell, John, 1625-1686., Dodwell, Henry, 1641-1711.
Table of contents | Add to bookbag | How to cite
D. CAECILII CYPRIANI CONCILIUM CARTHAGINIENSE, DE Baptizandis Haereticis. SENTENTIAE EPISCOPORUM LXXXVII.1. [Post litem de haereticorum baptismo diu multumque agitatum, non tantum per Episto∣las cum Episcopis seorsim, sed etiam in synodis eorundem frequenter congregatis; Cal. Septembris A. 256. Concilium, si quod aliud, ante Constantini tempora, celebratissimum LXXXVII. Episcoporum Africae Provinciae, Numidiae & Mauritasioe cogendum Carthagini curavit Cyprianus. Cum vero controversiae statum in literis Jubaiani ad ipsum scriptis, ejusque invicem responso perquam accurate proponi censeret consultissimus Praesul; ex iisdem primo in loco lectis, tracta∣tionem synodeam inchoandum duxit. Epistolas vero prae∣dicta lite jam adulta, & Stephano in apertas simultates pro∣vecto, transmissas fuisse; ex iis quae inibi memorantur tebus gestis, abunde constat. Quemadmodum vero tractatui de Patientia natales exinde suos assignavimus, quod ante literas istas conscriptus appareat: eodem jure de hoc Concilio sen∣tentiam feremus; nimirum quod illo temporis spatio, imo mensis Septembris initiis debeatur, quae tranmnisas istas Epi∣stolas, & Valeriani persecutionem intercesserant. Porro non tantum Epistolas Jubaiani, & Cypriani ad ipsum; sed etiam illas ad Stephanum in Concilio lectas constat ex suffragio octavo, quod Crescens à Cirta tulit. Obiter notandum, nihil in hac causa ab Africanis Patribus innovatum; qui de∣cretis olim sub Agrippino, nec non in Oriente non uno loco conciliariter sancitis adhaerebant. Imo Ecclesia univer∣salis in Concilio Nicaeno Stephani placitis qui à quacunque haeresi venientes admisit, nullatenus accessit; siquidem Pau∣lianistas ad Ecclesiam accedentes baptizandos decreverat. Rei gestae historiam alibi fusius enarrabimus.]a. [Baptismo venientium ab haereticis, Ebor.]b. [Numero 87. Corb. Foss. Lam.]

VI.

Secundum scripturarum sanctarum auctoritatem decerno,* haereticos omnes bapti∣zandos, & sic in Ecclesiam sanctam admittendos.