A. D. CCXLVII. | Philippo Imp. II. & Philippo Coes. COSS. | Period. Jul. 4960. |
DIonysius, alius Rhetor apud Graecos sane prae∣clarus,
& Origenis aliquando discipulus, (cu∣jus
in his Annalibus saepe mentio facienda est)
fit Episcopus post Heraclam Alexandrinus. Euse∣bius
Hist. lib. VI. c. 35. Anno Philippi tertio, cum He∣raclas
post sedecim praesidentiae annos obiisset, Episcopatum Ale∣xandrinae
Ecclesiae suscipit Dionysius. In Chronico quidem,
anno Philippi quinto haec assignat, sed errore mani∣festo;
dum septem annos imperii Philippo tribuit,
qui quinque tantum integros imperavit, ut postea
probabitur. Et ipse Eusebius Hist. lib. VII. cap. 28.
tradit Dionysium obiisse duodecimo anno Gallieni,
cum septendecim annis Alexandrinae Ecclesiae prae∣fuisset.
Cui merito hic credendum est; quia rerum
Alexandrinae Ecclesiae eo seculo maxime peritus fuis∣se
censendus est, propter ea quae tunc Origeni suo
contigerunt. De annis septendecim consentit Indi∣culus
Nicephoro tributus, qui hic obiter emendan∣dus
est. Nam in editione Parisiensi ex codice valdo
corrupto facta, legimus; 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.
pro quibus omnino legendum est, ex codice MSo.
Londinensi. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Demetrius
annis 43. Heraclas annis 16. Male in Versione Eusebii
Ruffiniana, Heraclas apud Alexandriam sexto anno Episco∣patus
sui diem obiit. pro decimo sexto. Male Baronius ex
alia versione legebat undecim annis pro sedecim. Tunc
autem sequitur, in MSo. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.
Dionysius, qui sub Imperatore Vale∣riano
in exilium actus fuit, annis 17. Hic igitur Diony∣sius,
Cypriano synchronus, arte oratoria pariter cla∣rus,
iisdem persecutionibus exagitatus, paribus exi∣liis
multatus, iisdem fidei controversiis immistus, li∣teris
ad eosdem Praesules & Presbyteros Romanos da∣tis,
certissimum rebus Cyprianicis testimonium prae∣buit;
nobisque etiamnum ejus Fragmenta ab Eusebio
conservata, maxime exploratam istarum persecurio∣num
distinctionem, & Imperatorum erga Christia∣nos
animum aut benevolum aut exulceratum reprae∣sentant;
quae sunt ad horum temporum intervalla rite
disterminanda, prorsus accommodatissima.
II. Cyprianus hoc etiam anno multa adhuc ple∣beius
fecit; & quidem, ut puto, Libellum de Va∣nitate
idolorum conscripsit; tum quod illius non me∣minit
Pontius dum secessum Episcopi sui excusat; tum
quod tales libri Apologetici pro Christianis adversus
Gentes à viris eruditis ad fidem conversis scribi sole∣rent.
Nam omnibus catechumenis & recens bapti∣zatis,
ut hoc ipso tempore contra Celsum scribit Ori∣genes,
vanitas idolorum inculcari solebat, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉
, & ipsa Libelli textura, qui dum tria
capita persequitur, nihil in illis singulare habet; non alii
quam huic tempori eum assignandum esse per se often∣dere
videatur. Denique de hoc argumento quam pri∣mum
scribere voluisse videtur Cyprianus, quod ipse
antea idololatriae assertor fuisset, ut tradit Hieronymus.
III. Sub finem hujus anni, mense, ut opinor,
Decembri, presbyter factus est; & multa quidem
presbyter fecit, ut testatur Pontius. Aliquandiu igi∣tur
presbyteratus ordine gavisus est, antequam ad
Episcopatum evectus est. Unde Hieronymus in Ca∣talogo,
Post non multum temporis electus in presbyterum,
etiam Episcopus Carthagintensis constitutus est. Uti Euse∣bius
in Chronico, Cyprianus, primum rhetor, dein pres∣byter,
ad extremum Carthaginiensis Episcopus, martyrio co∣ronatur.
Quae & ex Eusebio, sive Hieronymo, tum
Prosper, tum Cassiodorus pariter exhibent. Et ta∣men
D. Blondellus in Apologia pro sententia Hiero∣nymi
contra expressam de Cypriano Hieronymi sen∣tentiam,
docere Pontium tradit, Cyprianum mox a
sacro lavacro ad Episcopalem thronum raptum esse:
cum Pontius cujus egregium volumen & vidit & laudavit
Hieronymus, diserte doceat, post baptismum multa
eum adhuc plebeium, antequam scilicet presbyter
factus est, multa jam presbyterum fecisse, nempe
antequam Episcopus constitutus est. Mirum enim
est, quod hic comminiscitur Blondellus, tradidisse
Pontium: Vitae Cypriani a baptismo statum bipartitum; pri∣mum
inter plebeios, secundum in presbyterio; quasi Episco∣patum
presbyterii nomine significasset, quod apud
veteres prorsus inauditum est; sed & verba Pontii,
quae huc trahit, plane contrarium evincunt; presbyte∣rium
& sacerdotium statim accepit; non tantum presbyte∣rium,
sed & sacerdotium. Illis enim verbis duo ordi∣nes
sive gradus aperte significantur atque plane distin∣guuntur;
quorum unum post alterum statim obtinuit.
Per presbyterium enim, presbyteratus ordinem sive
presbyterorum consortium; per sacerdotium, Epis∣copatum
hic intelligi pro certo haberi debet. Eum
sensum verba proxime sequentia omnino postulant,
Quis enim non omnes honorum gradus crederet tali mente cre∣denti?
Pontius etiam ipse mentem suam paulo inferius
clarius adhuc explicat, cum de proscriptione Cypria∣ni
post Episcopatum loquens ait, Potuisset quidem tunc
pro velocitate qua semper omnia consecutus est, etiam martyrii
circa eum debita corona properare. Quis enim non videt,
hanc velocitatem qua semper omnia consecutus est, ad
omnes honorum gradus, quos eum statim accepisse ante
dixerat, signanter respicere? Neque etiam dubito
quin inter illos omnes gradus, diaconatus numerari
debeat, licet eum nec Pontius, nec alius quispiam
diaconum fuisse disertis verbis testetur. Nam & ve∣tus
consuetudo quae tunc in Ecclesia viguit hoc etiam
postulat; idemque mihi innuere videntur obscura illa
verba, Erat sane illi, etiam de nobis, contuberniúm viri &
laudabilis memoriae Caecilii, & aetate & honore presbyteri.
Cum enim illa scripserit Pontius, qui diaconus tan∣tum
fuit, etiam de nobis aliter interpretari non possum
quam etiam cum diaconus, sive de nostro ordine fuit.
Quare circa finem hujus anni ordinem presbyteratus
adeptum esse Cyprianum, aut pro certo, aut pro ve∣risimillimo
habendum est.