Dissertatio Cyprianica IX. Ad EPISTOLAM XXXI. De potestate presbyterii, sede Episcopali vacante. (Book 9)
Auctoritas quid sit ex usu legum Romanarum. Ea penes solum erat Episcopum. §. I. Ordinis Episcopalis auctori∣tas à presbyteriis, atate Cypriani, sede etiam vacante, agnita. §. II, III. Ex quibus principiis id presbyterio, sede etiam vacante, non licuerit, quod tamen, sede plena, licuit Episcopo. §. IV.
§. I. POst excessum nobilissima memoria viri Fabiani, nondum est Episcopus, &c. Qui omnia ista mo∣deretur & corum qui lapsi sunt, possit cum AU∣CTORITATE & consilio habere rationem. Locus dili∣genter notandus ex quo constat, quid possint ea aetate, seds etiam vacante, presbyteri; & quo jure potiretur E∣piscopus, quanquam illo jure suo cesserit nonnunquam, ea praesertim atate. Plane constat AUCTORITA∣TEM omnem gestorum Ecclesiasticorum fuisse penes solum Episcopum. Similia de baptismo Tertullianus: a 1.1 Dandi quidem habet jus summus sacerdos, qui est 〈◊〉〈◊〉 Dehinc presbyteri & diaconi, non tamen sine Epi∣scopi AUCTORITATE, propter Ecclesia honorem. Quo salva, salva pax est. Quem hic Tertullianus, illum martyr noster Episcopi honorem, Ep. XXVII. & contumelias Episcopatus sui, siquae ausi essent, etiam secessus sui tempore, se tamen inconsulto, presbyteri, Ep. X. Convenit nimirum cum alio illo martyris axiomate quo Episcopum ita in Ecclesia esse 〈◊〉〈◊〉 ut sit etiam Ecclesia in Episcopo. Quaecunque igitur auctoritatis nomine potestas intelligenda erat, eam ita propriam facit Episcopi, ut, ne vacante quidem se∣de, presbyteris conveniat. Vacabat enim sedes Fabi∣in quando haec scripserunt presbyteri Romani, quibus 〈◊〉〈◊〉 sibi tamdiu deesse innune, quamdiu defu∣it Episcopm. Videamus igitur quid sit auctoritatis illo nomine intelligendum. In legibus Romanis (quarum hic sunt proculdubio usi idiomate) mulierum omnium perpetua erat b 1.2 tutela. Tutorum istiusmodi potesta∣tem 〈◊〉〈◊〉 appellabant. Illorum nutu siquid gestum esset, id illis auctoribus gestum esse duxerunt, id firmum erat ratumque, nec postea revocandum. Sin aliter, id nullo auctore gestum illegitimum erat, planeque irritum. Id in pactis obtinrbat, id in 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 ceterisque id genus omnibus ne 〈◊〉〈◊〉 forensibus, ipsisque adeo connubiis, nihil ut 〈◊〉〈◊〉 obligaret ni tutorem habuisset auctorem. Eo ip∣so argumento usus est saepissime in suis orationibus sum. mus oratorum. Ita igitur haec sunt in Ecclesiam refe∣renda, ut Ecclesia atque presbyterium in Episcopi quasi 〈◊〉〈◊〉 fuisse intelligerntur, nisi potius fortasse mariti vicem sustinuerit Episcopus. Unitatem enim meam, cu∣jus principium fuisse probavimus Episckopum, cum 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 conserendam censuit Apostolus. Ma∣riti autem auactoritatem fuisse absolutissimam nemo est qui dubitet. Illum autem veluti solius Christi pro∣prium titulum declinandum censuerit Episcopus. Amicum se sponsi professus erat Baptista, paranymphum S. Apostolus. Et vero tutoris nomen satis modestum fiduciariam quandam potestatem designabat qualis illa esset Episcopi. Erat itaque istiusmodi haec Episcopi ve∣luti tutoris auctorit is, ut quanquam in nonnullis causis, nuptiarum praesertim illa, nihil posset sortasse tutor sine pupillae consensu; at contra nihil posset etiam in quacunque causa pupilla sine tutore quod in lege ratum esset habendum. Episcopum igitur auctorem habere de∣buerunt reliqui cujuscunque ordinis Ecclesiastici, si∣quid vellent in lege Ecclesiastica vim suam obtinere. Illa quidem in privatorum quoque hominum commer∣cio obtinebat auctoritas. Ad nostram autem Ecclesiae causam attinebit illa fortasse potius quae publicorum essent collegiorum. Id vero erat in illis fortasse perpe∣tuum ut unum haberent è suo numero prasidem qui conventuum negotia moderaretur. Id porro erat prasidum illorum jus fere perpetuum, ut negotiorum ad conventus reserendorum potestate soli potirentur, quam & auctoritatem appellabant. Ita reserabant ad senatum consules, ad plebem tribuni plebis. Quae ita de∣creta essent, ea, illo ayctore, decreta dicebantur, à quo fuisset facta relatio. Nec quicquam agi in istiusmo∣di conventibus legitime poterat de quo non esset an∣tea legitime relatum; nec vero ulla erat legitima rela∣tio praeterquam eorum quibus referendi potestas fuerat à lege concessa. Ita factum ut, inconsultis relatoribus, nihil agi possit in lege validum. Cum igitur ea aucto∣ritate carerent quae non fuissent, Episcopo referente, decreta, quanquam in ipso necessitatis casu; sequitur penes illum solum fuisse illam referendi potestatem. Sequetur etiam penes eundem fuisse jus suffragii nega∣tivi. Si enim quod, non eo referente, decretum esset, id auctoritate carebat, nec ad alium pertinebat jus illud referendi, nec relaturum probabile erat quod ipse non probarat; nihil igitur ratum esse potuit, nisi ipso suf∣fragante. Plane igitur ad mentem Tertulliam res Ec∣clesiasticas gerebant sejuncta illius Cyprianicae aetatis c 1.3 presbyteria. Formam, ut loquebantur, expectabant à Cypriano presbyteri Carthaginienses. Quorsum illud, si, ex eorum suffragiis, res geri potuit, absente etiam,